# Opera omnia 276.1-5

Ficino, Opera omnia, 276.1 to 276.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/276.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/276.1

Sed cum in omnibus artibus conuenientia placeat, qua una seruata pul chra, sunt omnia, ipsa uerò conuenientia aequalitatem unitatemque appetat, uel similitudi ne parium partium, uel gradatione disparium, quis est qui summam aequalitatem uel similitudinem in corporibus inueniat, audeatque dicere, cum diligenter considerauerit, quodlibet corpus uerè ac simpliciter unum esse, cum omnia uelde specie in speciem, uel de loco in locum transeundo mutentur, & partibus constent sua loca obtinentibus, per quae in spatia diuersa diuiduntur. Porrò ipsa uera aequalitas ac similitudo, atque ipsa uera & pri ma unitas, nullo sensu, sed mente intellecta conspicitur. Vnde enim qualiscunque appete retur in corporibus aequalitas, aut unde conuinceretur longe plurimum differre à perfe cta, nisi ea quae perfecta est mente uideretui? Et cum omnia quę sensibiliter pulchra sunt, siue natura edita, siue artibus elaborata, locis & temporibus pulchra sint, ut corpus, & corporis motus, illa aequalitas & unitas menti tantummodo cognita, secundum quam de corporea pulchritudine sensu internuncio iudicatur, nec loco tumida est, nec instabi lis tempore. Non enim rectè dici potest secundum eam iudicar rotundum templum, & non secundum eam rotundum uasculum, aut rotundum denarium. Similiter in temporibus atque in motibus corporum ridiculè dicitur secundum eam iudicati aequales annos, & non secundum eam aequales menses. Sed siue per haec spatia, siue per horas, siue per breuiora momenta conuenienter moueatur aliquid, eadem una, & incommutabili aequalitate iudicatur. Quòd si minora & maiora spatia figurarum atque motionum per eandem legem parilitatis, uel similitudinis, uel congruentię iudicantur, ipsa lex maior est ijs omnibus, sed potentia, caeterum spatio, iut loci, aut temporis, nec maior, nec minor. Quòd si ma ior esset, non secundum totam iudicaremus minora, si autem minor esset, non secundum eam iudicaremus maiora. Nunc uerò cum per totam quadraturae legem iudicetur & fo rum quadratum, & lapis quadratus, rursus si pertotam aequalitatis legem iudicentur con uenire sibi motus pedum currentis formicae, & per eam gradientis elephantis, quis eam dubitet locorum interuallis ac temporum, necmaiorem esse, nec minorem? eum potentia superet omnia. Haec autem lex omnium artium cum sit omnino incommutabilis, mens uerò humana cui talem legem uidere concessum est, mutabilitatem pati possit erioris, satis apparet supra mentem nostram esse legem, quę ueritas dicitur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
