# Opera omnia 276.10

Ficino, Opera omnia, Cap. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/276.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/276.10

Aeternam igitur legem mundis loν mundis animis fas est agnoscere, iudicare fas non est. Sanè secundum ipsam de animo & corpore iudicare possumus, hic minus actus, aut minus uehemens est, quàm debuit, hoc minus candidum est, quàm debuit. De ipsa uerò lege nullo modo quis iudicat. Cum enim quis dixerit aeterna temporalibus esse potiora, aut septem & tria esse decem, nemo dicit ita esse debuisse, sed tantum ita est: agnoscens, non ut examinator corrigit, sed tanquam inueniens delectatur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
