# Opera omnia 276.6-9

Ficino, Opera omnia, 276.6 to 276.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/276.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/276.6

Nec iam illud ambigendum est, incommutabilem naturam, quae supra rationalem animam sit, Deum esse, & ibi esse primam uitam, & primam essentiam, ubi est prima sapientia. Nam haec est illa incommatabilis ueritas, quae lex omnium artium recte dicitur, & ars omnipotentis artificis. Itaque cum se anima sentiat nec corporum speciem motumque iudicare secundum seipsam simul oportet agnoscat praestare suam naturam ei naturae de qua iudicat, praestare autem sibi eam naturam secundum quam iudicat, & de qua iudicare nullo modo potest. Possum enim dicere quare similia sibi ex utraque parte respondere membra cuiusque corporis debeant, quia summa aequalitate delector, quam non oculis, sed mente contueor. Quapropter tantò meliora esse iudico, quę oculis cerno, quanto pro sua natura uiciniora sunt ijs, quae animo intelligo. Quare autem illa ita sint, nullus potest dicere, nec ita esse debere quisquam sobriè dixerit, quasi possint esse non ita. Quare autem nobis placeant, & cur ea quando melius sapimus, uehementissimè diligamus, nec id quisquam quidem, si earitè intelligit, dicere audebit. Vt enim nos & omnes animae rationales secundum ueritatem de inferioribus rectè iudicamus, sic de nobis quando eidem cohaeremus, sola ipsa ueritas, iudicat, de ipsa uerò nec iudicat pater. Nec enim minus est quàm ipse. Et ideo quae pater iudicat, per ipsam iudicat. Omnia enim, quae appetunt unitatem, hanc habent regulum, uel formam, uel exemplum, quoniam eius similitudinem sola, a quo esse acce pit, impleuit. Mens omnia iudicat, quia super omnia est, quando cum Deo est. Cum illo est autem, quando purissimè intelligit, & tota claritate quod intelligit, diligit. Ita etiam quantum potest lex ipsa, & ipsa fit per quam iudicat omnia, & de qua iudicare nullus po test Sicut in istis temporalibus legibus, quanquam de his homines iudicant quando eas instituunt, tamen cum fuerint institutae atque firmatae, non licebit iudici de ipsis iudicare, sed per ipsas. Conditor autem legum temporalium, si uir bonus est, & sapiens, illam ipsam consulas aeternam, de qua nulli animae iudicare datum est, ut per eius incommutabiles regulas, quid sit pro tempore iubendum uetandumque, discernat.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
