Latin
277.5 to 277.8
Ficino, Opera omnia 277.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Si hoc loco esset ubi corpus nostrum est, non eam uideret, qui hoc modo in Oriente de corporibus iudicat. Non ergo isto continetur loco. Et cum adest ubique, iudicanti nusquam est perspatia locorum, &per potentiam nusquam non est. Cum anima multis illusionibus phantasmatum hinc inde perturbantium concitatur, &tamen falsa haec esse agnoscit, ubi est uerum quod mente conspicitur? Illa lux uera est, quae haec omnia non esse uera cognoscis, per hanc illud unum uides, quo iudicas unum esse quiequid aliud uides, nec tamen hoc esse quod illud est quicquid uides mutabile. Praeterea quaere in corporis uoluptate quid te delectat, nihil aliud inuenies, quàm conuenientiam. Nam si resistentia uel discrepantia pariunt dolorem, conuenientia pariunt uoluptatem. Agnosce igitur quae sit summa conuenien tia. Noli foras ire. In teipsum redi. In interiore homine habitat ueritas. Et si tuam naturam mutabilem inueneris, transcende teipsum. Sed memento cum te transcenderis, ratio cinan tem animam te transcendere. Illuc ergo tende, unde ipsum lumen rationis accenditur. Quò enim peruenit omnis bonus ratiocinator, nisi ad ueritatem, cum ad seipsa ueritas non utique ratiocinando perueniat, sed quod ratiocinantes appetunt, ipsa sit? Et cum disputando ambo uidemus uerum esse quod dicis, &ambo uidemus uerum esse, quod dico, ubi quaeso hoc uidemus? Hoc utique nec ego in te, nec tu in me, sed ambo in ipsa, quae super mentes nostras est incommutabili ueritate uidemus. Ibi sane formam ipsam secundum quam haec temporalia facta sunt, uisu mentis aspicimus, atque inde conceptam rerum ueritatem ¬itiam tanquam uerbum apud nos habemus. Vide ibi conuenientiam qua superior esse non possit, &ipse conueni cum ea. Confitere te non esse, quod ipsa est. Siquidem seipsa non quaerit. Tu autem quaerendo ad eam uenisti, non locorum spatio, sed men tis affectu, ut interior homo cum suo inhabitatore spiritali uoluptate conueniat.