Latin
Cap. V
Ficino, Opera omnia 278
Unproofread scanNot analysed yet
Et quod mihi inter uos foedum occurrerit improbo, quod pulchrum, approbo, cum pulchrius sit illud unde improbo &approbo, quare hoc ipsum magis approbo, &non solum uobis, sed il lis omnibus corporibus unde uos hausi, antepono. Vbi uidentur haec, ibi est lumen sine spatio locorum, &temporum, &sine ullo spatiorum talium phantasmate. Nunquid ista ex aliqua parte corrumpi possunt, etiam si omnis ratiocinator intereat? Non enim ratiocinatio talia facit, sed inuenit, ergo antequam inueniantur, in se manent, &cum inueniuntur, nos innouant. Ita renascitur interior homo, &exterior corrumpitur de die in diem. Inter mentem nostram; qua illum intelligimus patrem &ueritatem, id est, lucem interiorem per quam illum intelligimus, nulla interpolita creatura est. Quare ipsam quoque ueritatem nulla ex parte dissimilem in ipso, &cum ipso ueneremur, quae forma est omnium, quae ab uno facta sunt, &ad unum nituntur. Vnde apparet per hanc formam facta esse omnia, quae sola implet quod appetunt omnia. Secunda confirmatio per auditum, secundùm Augustinum.