# Opera omnia 278

Ficino, Opera omnia, Cap. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/278
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/278

Et quod mihi inter uos foedum occurrerit improbo, quod pulchrum, approbo, cum pulchrius sit illud unde improbo & approbo, quare hoc ipsum magis approbo, & non solum uobis, sed il lis omnibus corporibus unde uos hausi, antepono. Vbi uidentur haec, ibi est lumen sine spatio locorum, & temporum, & sine ullo spatiorum talium phantasmate. Nunquid ista ex aliqua parte corrumpi possunt, etiam si omnis ratiocinator intereat? Non enim ratiocinatio talia facit, sed inuenit, ergo antequam inueniantur, in se manent, & cum inueniuntur, nos innouant. Ita renascitur interior homo, & exterior corrumpitur de die in diem. Inter mentem nostram; qua illum intelligimus patrem & ueritatem, id est, lucem interiorem per quam illum intelligimus, nulla interpolita creatura est. Quare ipsam quoque ueritatem nulla ex parte dissimilem in ipso, & cum ipso ueneremur, quae forma est omnium, quae ab uno facta sunt, & ad unum nituntur. Vnde apparet per hanc formam facta esse omnia, quae sola implet quod appetunt omnia. Secunda confirmatio per auditum, secundùm Augustinum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
