Latin
279.5 to 279.8
Ficino, Opera omnia 279.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Aliud quippe est annuere uel renuere motibus numerosis, quod fit in delectatione conuenientiae, &offensione absurditatis ta lium motionum, &aliud est existimare utrum rectè an secus ista delectent, quod fit ratioci nando. Ac si rectè nobis uisum est. nisi quibusdam numeris esset ipse delectationis sensus imbutus, nullo modo eum potuisse annuere paribus interuallis, &perturbata respuere rectè etiam uideri potest ratio, quae huic delectationi superimponitur, nullo modo sine quibusdam numeris uiuacioribus de numeris, quos infra se habet, posse iudicare. Iam nunc, si placet, illi qui nobis surrexerant ad principatum obtinendum, sensuales nominentur, &iudicialium nomen, quoniam est honoratius, ij accipiant, qui excellentiores comperti sunt. Age nunc accipe uim potentiamque rationis quantum exoperibus eius aspicere possumus. Ipsa enim (ut id potissimum dicam, quod ad huius operis susceptionem attinet) pri mò quid sit ipsa bona modulatio considerauit, &eam in quodam motu libero, &ad suę pulchritudinis finem conuerso esse perspexit. Deinde uidit in motibus corporum aliud esse, quod breuitate &productione temporis uariaretur, in quantum magis esset minusue diuturnum, aliud localium spatiorum percussione in quibusdam gradibus celeritatis &tarditatis. Qua diuisione facta, id quod in temporis mora esset, modesto interuallo, &humano sensui accommodato articulatum, uarios efficere numeros, eorumque genera &ordinem usus ad modulos uersuum persecuta est. Postremò attendit quid in his moderandis, operandis, sentiendis, retinendis ageret anima, cuius caput ipsa esset, hosque omnes animales numeros à corporalibus separauit, seque ipsam haec omnia, neque animaduertere, neque distinguere, neque certè numerare sine quibusdam suis numeris potuisse cognouit, eosque caeteris inferioris ordinis iudiciaria quadam aestimatione praeposuit, &nunc cum ipsa sua delectatione qua temporum momenta perpendit, &talibus numeris modifican dis nutus suos exhibet, sic agit. Quid est quod in sensibili numerositate diligimus? Num aliquid praeter parilitatem quandam, &aequaliter dimensa interualla?