# Opera omnia 28

Ficino, Opera omnia, Cap. XXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/28

Tantam fuisse scio in Mare ne pruden tiam, & modestiam, ut existimare nequeam, eum tam uasta hyperbole erga infantem filium priuati ciuis Pollionis usurum fuisse, nisi talia quaedam supra modum ingentissima, ex Sibyllinis carminibus hausisset. Sibylla etiam de simplici homine, qui non esset Deus, tam miranda nequaquam pronunciasset. Sed audi quàm superbam Virg. adiungat hyperbolem. Aspice connexo nutantem pondere mundum. Terrasque tractusque maus, coelumque profundum Aspice uenturo lętentur ut omnia seclo. Forte oibylla scripserat: Sobolem illam Dei ab elemementis, coelisque honorandam. Honorauit autem lesum, coelum eclypsi, aër ignisque crinito fulgore, aqua cum dictis eius paruit, pedesque sustinuit, terra motu, cum Tyberio imperante cruci affixus fuit. Postremò exclamat Poëta, quam uis quid petat ignoret. O mihi tam longè maneat pars ultima uitae. Forte Sibylla, quod & Prophetae optauerunt, diem Christi uidere optabat, ac tum primum uita decedere, quòd cum Symeon optasset diu, fuissetque in senio consecutus, exclamauit. Nunc dimit tis seruum tuum Domine, secundùm uerbum tuum in pace. Quia uiderunt oculi mei salutare tuum & quae sequuntur. Testimonia Sibyllarum de Christo.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
