Latin
281.1 to 281.4
Ficino, Opera omnia 281.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde manifestum est aliud unumquemque uidere in se, quod sibi alius di centi credit, non tamen uidet, aliud autem in ipsa ueritate, quod alius quoque possit intueri, quorum alterum mutatur per tempora, alterum incommutabili subsistit aeternitate. Neque enim oculis corporeis multas mentes uidendo per similitudinem colligimus generalem uel specialem mentis humanae notitiam, sed intuemur inuiolabilem ueritatem, ex qua perfecte (quantum possumus) definiamus non qualis sit uniuscuiusque hominis mens, sed qualis esse sempiternis rationibus debeat. Praeterea cum impij cogitant ęrernitatem, &multa rectè reprehendunt recteque laudant in hominum moribus, quibus eatandem regulis iudicant, nisi in quibus uident, quemadmodum quisque uiuere debeat euam si nec ipsi eodem modo uiuant. Vbi eas uident? Neque enim in sua natura, cum proculdubio mente ista uideantur, eorumque mentes constet esse mutabiles, has uerò regulas immuta biles uideat quisquis in eis, &hoc uidere potuerit, neque in habitu suae mentis, cum illae regulae sint iustitiae, mentes uerò eorum esse constet iniustas. Vbi nam sunt istae regulae scri ptae? Vbi quid sit iustum, etiam iniustus agnoscit, ubi cernit habendum esse quod ipse non habet. Vbi ergo scriptae sunt, nisi in libro lucis illius, quae ueritas dicitur, unde omnis lux iusta describitur, &in cor hominis qui operatur iustitiam, non migrando, sed tanquam imprimendo transfertur, sicut imago ex anulo &in ceram transit, &anulum non relinquit. Qui uerò non operatur, &tamen uidet quid operandum sit, ipse est, qui ab illa luce auertitur, à qua tamen tangitur. Qui autem nec uidet quemadmodum sit uidendum, excusabilius quidam peccat, quia non est transgressor legis incognitae. Sed etiam ipse splendore aliquotiens ubique praesentis ueritatis attingitur, quando admonitus con fitetur. Denique superior haec Aureliana discursio quatuor finibus terminatur, quòd uidelicet mens ad summa non surgit, nisi eius quod est summum trahatur instinctu, quòd aeternis rationibus non uteretur pro arbitrio iudicando, nisi aeternitati se posset aequare, quòd immutabilia ratione immutabili non apprehenderet, nisi regulam ipsam immutabilitatis attingeret, quòd animi multi eandem non caperent ueritatem, nisi aut unus esset in multis intellectus humanus, quod fieri nequit, aut saltem multi intellectus humani in eundem se fontem ueritatis immergerent, quasi tunc optimè aliqui ordinem artificij sint cognituri, quando rationem ipsam unam, per quam artisex opus construxerat, penetrauerint.