Latin
282.1 to 282.4
Ficino, Opera omnia 282.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Si comparatio illa de rerum gradibus, atque haec resolutio non fit, nisi per ipsam summi &absoluti esse uirtutem, utique fit per Deum, quo formatus intellectus &comparat, &resoluit. Accedit ad haec, quòd ipsum esse usque adeò perspicuè fulget, ut nequeat cogitari non esse. Sicut enim ipsum quod dicitur nihil, occurrit nobis ut expers omnino essendi, ita esse occurrit ut expers penitus non essendi. Itaque inesse neque potentia ulla prorsus apparet ad non essendum, neque aliquis defectus essendi. Ex prima parte aeternum est, ex secunda est tota essendi perfectione plenissimum, id est Deus. Hac ratione esse occurrit nobis euidentissimè, &rectè animaduertentibus oc currit ut Deus. Quod duabus praeterea rarionibus confirmatur. Prima, quia esse usque adeo manifestum est, ut singulis quae cognoscuntur, semper cognoseatur &ipsum. Qui eum uocat hominem aut album, esse in hominis specie ait, &alibi. Denique in singulis essendi modus, per quos res constant singulae, ita esse ipsum subintelligitur, quemadmodum in omnibus animalium speciebus subintelligitur animal. Secunda ratio, quia per ipsum esse caetera cognoscuntur, ipsum uerò per semetipsum. Siquidem in cognitione, quae sit pet intuitum illud, quod dicitur non ens, per ens cognoscitur. Ens in potentia, per ens actu. Ens actu, per actum cognoscitur existendi. Talis actus, esse ipsum existit. Si per esse quod cuius libet entis actus est, quodlibet ens agnoscitur, sequitur ut per esse quod cunctorum existentium actus origoque est, existentia cuncta noscantur. Ac si ponatur super esse in potentia, &esse in actu, ens ipsum simpliciter, quod neque sit potentia, neque actu, ens ipsum aut figmentum erit, aut erit Deus, aut quaedam significatio Dei, ut placet Platonicis. Deus autem actus est omnium author existentium, perque actionis excessum prius, uehementius, diutius mouet mouentem, quam reliqua quae offeruntur, imò eius uirtute reliqua mentem mouent. Ipsum ergo esse absolutum, ipse scilicet purus actus effector omnium existentium, qui Deus est, primum est quod mentibus miro quodam pacto sese offert, quod illabitur, quod effulget, quod cętera omnia patefacit.