# Opera omnia 282.13-16

Ficino, Opera omnia, 282.13 to 282.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/282.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/282.13

At neque ratio cuiquam contemplanti defuerit, si omnes contemplentur. Et cum nihil sitipsa rationem potentius, quia nihil est incommutabilius, nullo pacto erit animus, qui nondum est rationi coniunctus, eò qui est coniunctus, potentior. Restat ut aut ipsa ratio à seipsum separet, aut ipse animus ab ea uoluntate separetur. Sed nihil est in illa natura inuidentiae, quò minus fruendam se animis praebeat. Deinde quo magis est eò quicquid sibi coniungitur, magis facit ut sit, cui rei contrarius est interitus. Voluntate autem animum separari à ueritate quis dixerit, qui nihil unquam auidius studet, quàm ueritati coniungi? Quid ergo? lamne concludendum est animum esse immortalem? Anne etiam si separari non potest, extingui potest? At uerò si illa uis ueritatis ipsa sua coniunctione afficit animum (neque enim non afficere potest) ita profecto afficit, ut ei esse tribuat. Est enim maxime ipsa ueritas ubi summa etiam incommutabilis intelligitur. Itaque quemcunque ex se afficit, cogit esse quodammodo. Non ergo extingui animus potest, nisi à ratione separatus, separari uerò non potest, non potest igitur interire. Quod uerò infert dubitationem, illud est, quòd animus stultus separari ab ipsa atione uidetur, & in quodam defectu esse, & in essentia certiore atque pleniore sapiens. Sed si (quod nemini est dubium) tunc est animus sapientissimus, cum ueritatem, quae semper eodem modo est, intuetur, eique immobilis inhaeret diuino amore coniunctus, & ex illa essentia omnia sunt, quae quoquo modo sunt, quae summè maximeque est, aut ab illa est animus in quantum est, aut per seipsum est. Sed si per seipsum est, quoniam ipse sibi causa existendi est, & nunquam se deferit, nunquam interit. Si uerò ex illa diligenter opus est quaerere, quae res ei possit esse contraria, quae animo auferat animum, esse quod illa praebet. Quid est igitur? An fortè falsitas, quia illa ueritas? Sed manifestum est, atque in promptu situm, quantum nocere animo falsitas possit. Non enim amplius potest quàm fallere. At nili qui uiuit, fallitur nemo. Non igitur falsitas interimere animum potest.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
