# Opera omnia 282.17-18

Ficino, Opera omnia, 282.17 to 282.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/282.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/282.17

Quod si haec non potest, quae contraria ueritati est, auferre animo animum esse, quod ei ueritas dedit (ita enim est inuictissima ueritas) quid aliud inuenietur, quod auferat animo, id quod est animus? Nihil profecto. Nam nihil est contrario ualentius ad id auferendum, quod fit ab eius contrario. At si ueritati contrarium ita quaeramus, non in quantum ueritas est, sed in quantum summè maximeque est, quanquam in tantum est idipsum, in quantum est ueritas, (siquidem ueritatem eam dicimus, qua uera sunt omnia) quantumcunque sunt, in tantum autem sunt, in quantum uera sunt, tamen nullo modo id defugerim, quod mihi euidentius suffragatur. Nam si nulla essentia in quantum essentia est, habet contrarium aliquid, multò minus habet con trarium prima illa essentia quae dicitur ueritas, in quantum essentia. Primum autem uerum est. Omnis enim essentia non ob aliud essentia est, nisi quia est. Esse autem non habet contrarium, nisi non esse. Vnde nihil essentiae est contrarium.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
