# Opera omnia 282.9-12

Ficino, Opera omnia, 282.9 to 282.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/282.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/282.9

Quando ratiocinamur, ani mus id agit. Non enim id agit, nisi qui intelligit. Nec corpus intelligit, nec animus auxiliante corpore, quia cum intelligere uult, à corpore auertitur. Quod enim intelligitur, eiusdem modi est semper, nihilque corporis eiusdem modi est semper. Non igitur potest adiuuare animum ad intellectum nitentem, cui non impedire satis est. Si per se ratiocinatur animus, ac ratiocinando ueritatem attingit, attingit utique per se ueritatem, quapropter ipsi ueritati per quam uera sunt, quęcunque intelligendo attinguntur, propius hęret, quàm aut rebus sensibilibus, aut earum imaginibus, quas non per se attingit, sed per instrumenta & reliqua media. Non enim eam posset contemplari animus per seipsum sine maxima coniunctione cum ipsa. Ea quae sensu capiuntur, extra etiam nos esse sentiuntur, & locis continentur, unde nec percipi quidem posse affirmantur. Ea uerò quae intelliguntur, non quasi alibi posita intelliguntur, quam ipse qui intelligitanimus. Simul enim etiam intelliguntur non contineri loco. Quare ista coniunctio intuentis animi, & eius ueri quod intuetur, aut ita est, ut subiectum sit animus, uerum autem illud in lubiecto, aut contrà subiectum uerum, & in subiecto animus, aut est utrunque substantia. Horum autem trium si primum est, tam est immortalis animus, quàm ueritas illa, & summa ratio rerum, quae inseparabiliter inhaeret animo, & inesse nisi uiuo non potest. Eadem necessitas est in secundo. Nam si uerum illud, quod ratio dicitur, nihil habet commutabile, sicut apparet, nihil commutari potest, quod in eo tanquam in subiecto est. Remanet igitur omnis pugna de tertio. Nam si animus substantia est, & substantia ratio cui coniungitur, non absurde quis putauerit fieri posse, ut manente illa hîc esse desinat. Sed manifestum est, quòd quandiu animus à ratione non separatur, sed ei cohaeret, necessarium est eum manere atque uiuere. Separari autem quatandem ui potest? Num corporea, cuius & pote itia infirmior, & origo inferior, & ordo separatior? Nullo modo. Animali ergo? Sed etiim id quomodo est? An alter potentior animus quisquis est, contemplari rationem non vpotest, nisi alterum inde separauerit?

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
