# Opera omnia 288.1-4

Ficino, Opera omnia, 288.1 to 288.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/288.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/288.1

Idem facere consueuisse scribit Maximus Pyrius Platonicus & Herodotus animam Aristei Proconnesij Aurelius Augustinus refert sacerdotem, quem Calamensem solitum se suo arbitratu à corpore auocare, praesertim cum querula harmonia demulceretur. Iacebat, inquit, simillimus mortuo, sine anhelitu, & cum ureretur & secaretur, non sentiebat. Experrectus autem dicebat se nihil praeter ipsam melodiam & uoces loquentium in ipsa abstractione sensisse. Quod significat animam illam nihil tunc operari solitam in corpore, cum nullus esset motus aut sensus tangendi, aut anhelitus, aliquid tamen in seipsa agere cum harmoniam antè auditam excogitaret, uocesque perciperet. Atque & Cornelius ille, & Hermotanus & Aristeus, quos suprà narraui, cum se à corpore abstulissent, nihil uidissent remotius quàm antea, nisi anima cum à corpusculo isto eximitur, uiueret liberior, & latius uagaretur, nec Calamensis anima se sua spontè abstulisset à corpore, & semota egisset aliquid, si corporis sui pedissequa fuisset omnino. Haec his Platonis uerbis in Phaedro confirmari uidentur. Diuinis, inquit, meditationibus qui rectè utitur, perfectisque mysterijs semper imbuitur, perfectus re uera solus euadit. Ab humanis autem studijs segregatus, diuinoque numini semper inhęrens, uulgo capitur, quasi extra se positus, sed ipse Deo ple nus uulgus latet. De Fatidicis, & Prophetis. Iximus de Philosophis, Poëtis, Sacerdotibus, iam de Fatidicis Prophetisque lo quamur. Longior esse cogar, si Augures, Aruspices, Auspices, Mathematicos, Magos commemorauero. Horum quidem opera peritissimas indicant mentes. Mentes uerò diuinas illa prae caeteris praesagia indicant, ut in Phaedro uult Plato, quae sine arte & consilio fiunt, qualia sunt, quae de Diotima uate & Socrate, & Epimenide Plato refert, quae de Sibyllis Varro unà cum Platone, quae de Pythijs oraculis historici narrant, & Philosophi penè omnes confirmant, praesertim Platonici, quae de somnijs experiuntur omnes, quae de diuinis Prophetis tradunt Hebraei. Horum omnium mentes nunc maximè loca plurima circunlustrabant, & tria in unum tempora complectebantur, quando se a corpore secernebant.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
