Latin
288.5 to 288.7
Ficino, Opera omnia 288.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo quando animus hominis omnino erit seiunctus à corpore, omnem (ut est apud Aegyptios) comprehendet locum, &omne tempus. Imò uerò iam penè est talis animus suapte natura ubique &semper, qui ut multa loca &remotissima circunspiciat, atque ut totum recolar praeteritum tempus, &futurum anticipet, non cogitur extra se progredi, sed relicto corpore in se reuersus, id prorsus assequitur, aut quia natura sua ubique est &semper, ut arbitrantur Aegyptij, aut quia cum in naturam suam se recipit, statim numini coniungitur omnes &locorum, &temporum terminos comprehendenti. Caeterum qua uia praesagium cadat in animum, si placet, altius repetam. Tres rerum ordines ad hu manam animam pertinere uidentur, prouidentia, fatum, natura. Prouidentia est series mentium, fatum series animarum, natura series corporum. Principio sub Deo mentes illas omnino solutas à corpore ponimus secundùm Platonem, quos uocat Dionysius angelos, purissimos scilicet intellectus. Addimus inferiorem mentium gradum, earum scilicet, quae iam corporibus uniuntur, &quasi quidam angeli uidentur esse, obtinentes quodammodo gradum infimum angelorum, quorum in numero sunt animae omnes rationales, siue mundi, seu mundanarum sphęrarum, syderum, dęmonum, atque hominum. Tertio loco sunt globi coelorum elementorum, humorum. Proinde angelorum caput Deu est, quia radium suum rerum omnium creandarum rationibus praeditum, per angelos omnes demittens, gradatim format omnes, ita ut in singulis uniuersalem describat mundi figuram. Neque solum sublimes illos intellectus, angelosque purissimos sic exornat, uerûm etiam per illos tanquam medios in mentes quoque rationalium animarum, quasi quosdam infimos angelos radium eundem traducit, ijsuem praeditum rationibus, huiusmodi rerum dispositio, lexque diuina inscripta mentibus, prouidentia nuncupatur. Sequitur fatum.