# Opera omnia 289.1-3

Ficino, Opera omnia, 289.1 to 289.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/289.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/289.1

Animae quippe rationales non modo uim illam habent intelligendi, per quam angelicę sunt, & in ordine prouidentiae numerantur, uerùm etiam uim illam uiuificam, rectricemque corporis, quae alit corpus in corpore, sentit corporalia per corpus, mo uet corpus per locum, regitque in loco, quam uim idolum, id est, simulachrum rationalis animae Platonici nuncupant. In hoc idolo insunt semina motionum & qualitatum omnium quae in corpore explicantur ab anima. Omnes animae rationales tùm nostrae, tùm quae supra nos sunt uires illas habent intelligendi. Habent & has uiuisicas rectrices corporum facultates. Sequitur natura. Nam in quolibet corpore animato est certa quaedam eius affectio siue complexio efficax atque uitalis, quam uirtus animae suae uiuifica cor pore tribuit. Hanc uolunt esse Platonici naturam corporum, quasi quoddam uestigu animae in corpore, siue umbram, quam Proculus esse uult unà cum diuisione co diuisibilem seminibusque plenam, uitamque corporis ab animae uita manantem. Resum mus in hunc modum. Omnes mentes, siue sublimes, & super animas sint, siue inferiores & inditae animabus, ita inuicem connexae sunt, ut ab earum capite Deo incipientes, longa & continua serie procedant, ac superiores quaelibet inferioribus radios suos disperriant. Videamus quid hinc oriatur. Quando quis caput summum recti ligni humi iacentis digito pulsat ad alterum ligni extremum pulsatio uel leuissima resonat. Idem in chor da fit tensa, cuius si apex tangatur, tota tremit & sonat. Si tendas aequo interuallo duas in lyra fides, altera pulsata, tremit & altera. Si duas lyras ad eandem intentionem fidium temperes, sonante altera, altera reboat. Quorsum haec? ut intelligamus hinc, ex omnium mentium mutua & inuicem temperata connexione idem fieri, ut scintillae primarum in medias, mediarum in infimas usque refulgeant, & à postremis per medias in sublimes iterum reflectantur. Harum connexionem hanc mutuam, scintillarumque infusionem à superioribus ad inferiores continuè demanantem, prouidentiam appellamus. Mittamus mentes in praesentia, accipiamus idola, id est, simulachra animarum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
