# Opera omnia 289.4-7

Ficino, Opera omnia, 289.4 to 289.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/289.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/289.4

Caput omnium sit idolum animae mundi, huic connectantur idola duodecim, animarum duodecim, sphaeras duoderim agitantium. Quoniam uerò in qualibet sphaera plures sunt animae, harum idola ad unum idolum unius communisque animae quae totam illam regit sphaeram, religen tur. Atque ita omnia animatum rationalium idola mutua quodam conspiratione ex uno pendent idolo summo, ita ut nutus quilibet idoli primi in media, & mediorum in infima transeant, & semina rerum omnium corporalium à primis idolis, idolis sequentibus inserantur. Conspirationem huiusmodi, seminumque traductionem, fatum esse arbitrabamur. Eadem ratione per corpora procedamus. Complexiones siue affectiones siue naturae duodecim, sphaerarum duodecim, uni & summae naturae ipsius mundanae materiae copulentur. Singulae uerò naturae singulorum corpusculorum sphaerae cuilibet adhaerentium, ad naturam sphaerae suae uniuersalem similiter referantur. Atque haec dependem tia, series naturalis cognominatur, in qua naturarum superiorum instinctus in naturas inferiores transfunditur. Ita omnes mentes tanquam lumina ad unam mentem tanquam lumen, omnia animarum idola & simulachra ad unum uniuersalis animę idolum, omnes naturae corporum, quasi animarum umbrae, propriè ad communem naturam unius corporis, quasi umbram unius animae reducantur. Anima nostra per caput suum id est, mentem, superioribus mentibus nectitur, per uim infimam, id est, idolum quo regitur corpus, cum idolis animarum superiorum conspirat, pernaturam corporis sui, cui idolum se insinuat, conciliatur naturis corporum mundanorum, quas natura huius corporis sequitur. Ergo ijs quasi tribus rudentibus toti machinae colligamur, mente mentibus, idolo idolis, natura naturis, non aliter ac foetus in aluo toti corpori materno per continuata ligamenta connectitur, unde & animae maternae, & corporis, & spititus materni ipse quoque per animam suam corpus & spiritum percipit passiones. Anima igitur per mentem est supra fatum, in solo prouidentiae ordine tanquam superna imitans, & inferiora unà cum illis gubernans. Ipsa enim tanquam prouidentiae particeps, ad diuinae gu bernationis exemplar regit se, domum, ciuitatem, artes, & animalia. Per idolum est in or dine fati similiter, non sub fato. Siquidem animae nostrae idolum, natura sua cum supernis idolis concurrit ad formandum corpus atque mouendum. Per naturam quidem corpus est sub fato, anima in fato naturam mouet. Itaque mens super fatum in prouidentia est, idolum in fato super naturam, natura sub fato, supra corpus. Sic anima in prouidentiae fati, naturae, legibus, non ut patiens modo ponitur, sed & ut agens. Ideo Plato in libro de repub.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
