# Opera omnia 291.5-8

Ficino, Opera omnia, 291.5 to 291.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/291.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/291.5

In quibus uerò propter complexionem spi rituum temperatam, uel melancholicam phantasia incedit maturius, praeuisae res firmiter inhaerent memoriae, neque nouis & uarijs imaginibus confunduntur, propterea horum praesagia interpretatione non indigent. Atque haec sunt praesagia somniorum, quę religiosis illis conueniunt, qui diuinam hanc aedem admirantur & stupent, qualia libi obtigisse tradit Hippocrates, qui cum Democritum, qui insanire uulgò ferebatur, curaturus adiret, per quietem accepit à Deo, non Democritum insanire, sed uulgus. Eadem ratione Socrates futuram Platonis excellentiam praedixit ex somnio. De his satis. Illis uerò religiosis, qui templi huius potius numen adorant, cum per somnum quiescunt, id accidit, ut mens eorum diuinae cupida maiestatis pulsetur numine uehementer, & ralis quaedam menti illorum succurrat de Deo cogitatio, qualem maximè solet uigilans affectare, puta sedem operationemque Dei nosse desiderabat. Quiescenti rationi lux infinita inuisibilisque occurrit, quae ubique tota & in seipsa sit, seque ipsam, per se sine oculo uideat. Hic si phantasia ad motum sit tardior, plana manet, & perspicua notio, quam experrectus animus im maculatam, ut acceperat, hominibus aperit. Sin uelocior sit, statim ipsa post rationem, ut solet, suum opus aggreditur. Volutat consuetas imagines, atque imitata pro uiribus rationem, lucem fingit Solis immensam, totam oculis omnium ubique micantem, & in seipso perpetuo se circuitu reuoluentem. Hic ergo est opus interprete, qualis loseph fuit, & Daniel, qui regia somnia interpretabantur. Hac diuinatione polluit Mercurius Trismegistus, quod eius liber de Dei potentia & sapientia, è Gręca lingua in Latinam à nobis translatus ostendit. Haec uaticinij species religiosis quidem (ut diximus) maximè conuenit. Alijs quoque nonnunquam, si quando uel prouidentia aliqua, uel casus prosperitate iaceant sobrij, curisque uacui. Vnde Alexandro regi dormienti draco herbam monstrauit, qua Ptolemaeum curaret grauiter uulneratum. Praecipuè uero prope ortum Solis seda ta paulum uaporum externarumque curarum turba, id accidit. Quanquam, quod uulgo effertur, matutina somnia esse ueriora, non ob id solum prouenit, quod magis sobrij sumus (saepe enim sobrij dormitum accedimus, neque tamen tunc fiunt perspicuę uisiones) uerùm etiam ex eo, quod & Solis Phoebique uatis accessu uaticinium roboratur, & sanguinei igneique spiritus ea hora dominantes, claritate sua ad claram conferunt uisionem, & (quod uidemus) quia statim expergiscimur, turbam imaginum consequentium non confundimus. Quae de somno dicta sunt, his Orphei uersibus confirmantur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
