Latin
294.1 to 294.4
Ficino, Opera omnia 294.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
ἀγγελεμελλόνπων, δνκτοῖς γρησμῷ δὲ μέγιστε κισυχία γαρ ὕπνου γλυκερουσι γέλλος ἐπέλθων προσφωνῶν ψυχαῖς θνκτῶν, νοον ἀυτὸς ἐγειρεις. καὶ γνώμας μακάρων ἀὐτὸς καθʼ ὑπνους ὑποπέμπεις, σιγῶν σιγώσαις ψυχαῖς, μέλλοντα πρόφωνων οἰσιν ἐπ᾽ʼ ευσεβίησι θεῶν νόος ἐσθλος ὀδένει id est, Nuntie futurorum mortalibus uaticinator maxime, Accedis ad animas somni quiete demulctas, easque compellans suscitas mentem. Sententias numinum beatorum eis per somnum subinseris. Silens silentibus animis uentura praenuncias, his, inquam, animis, quorum mens diuino cultu rectissimè utitur. Satis de ea uacatione animi quae per somnum fit, diximus. Sequitur uacatio quae fit per syncopam, id est, per casum corporis semiuiui, quando cordis defectu spiritus ad membra non mittuntur, &qui in membris sunt, retrahuntur ad cordis debilitati praesidium, quo in statu perinde ut in somno prouenit uaticinium. Quo excelluisse Hercules dicitur, Arabesque permulti, qui comitiali morbo corripiebantur. Hinc Plutarchus in libro primo de anima, Enarchus, inquit, nuper aegrotans, tan quam iam mortuus à medicis fuit relictus, &breui tempore in seipsum postea reductus, dicebat se mortuum fuisse, &in corpus iterum restitutum, nec eo morbo moriturum, reprehensosque aiebat uehementer à domino suo eos spiritus, qui animam eius duxerunt. Ad Nichandam enim missos, non ad ipsum fuisse. Nichandas autem coriarius erat, &in palęstris non ignobilis, qui eo tempore quo Enarchus reuixit, in magnas incidit febres, ac repentè mortuus est. Hic autem uiuit, superstesque est, felicissimè nobiscum manens. Tertius uacationis modus fit ex melancholici humoris contractione, animam ab externis negotijs se uocantis, ut anima, tam uacet homine uigilante, quàm solet dormiente quandoque uacare. Certè quemadmodum commodissimum instrumentum carere oportet motu proprio, ne forte quando faber mouere ipsum ad dextram statuit fabricando, ipsum interim feratur motu proprio ad sinistram, sic animum illum, quo diuina prouidentia uti ad uaticinium statuit, quasi aliquo instrumento, quietum esse necessarium est quales sunt melancholici saepe. Sed &hi quando numine rapiuntur, tantò caeteris concitatiores fiunt, quantò corpora densa si accendantur, feruentius urunt, quàm corpora rara.