Latin
295
Ficino, Opera omnia 295-4
Unproofread scanNot analysed yet
usum non ipsa se conferunt, sed fatali lege trahuntur. Cuius signum est, quòd ad operis fabricandi industriam nihil proficiunt tempore. Contrà homines ar tium innumerabilium inuentores sunt, quas suo exequuntur arbitrio. Quod significatur ex eo, quod singuli multas exercent artes, mutant, &diuturno usu fiunt so lertiores. Et quod mirabile est, humanae artes fabricant per seipsas quęcumque fabricat ipsa natura, quasi non serui simus naturae, sed aemuli. Vuas ita pinxit Zeuxis, ut aues ad eas aduolarent. Apelles equam ita pinxit &canem, ut praetereuntes equi hinnirent, latrarent canes. Praxiteles in quodam Indorum templo Venerem marmore adeò uenustam expressit, ut uix à libidinosis transeuntium conspectibus tuta &pudica seruaretur. Archyta Tarentinus columbam è ligno mathematica disciplina fecit, librauit, inflauit spiritu adeò ut uolaret. Aegyptij, ut tradit Mercurius, Deorum statuas construebant tales, ut loquerentur &irent. Archimedes Syracusanus aeneum coelum fecit, in quo omnes septem Planetarum motus uerissimen conficiebantur ut in coelo, &ipsum uoluebatur ut coelum. Mitto Aegyptiorum Pyramides, Romanorum Graecorumque aedificia, metallorum officinas &uitri.