# Opera omnia 296.1-4

Ficino, Opera omnia, 296.1 to 296.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/296.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/296.1

Denique homo omnia diuinae naturae opera imitatur, & naturae inferioris opera perficit, corrigit & emendat. Similis ergo fermè uis hominis est naturae diuinae, quandoquidem homo per seipsum, id est, per suum consilium atque artem regit seipsum à corporalis naturae haitibus minimè circunscriptum, & singula naturae altioris opera aemulatur. Et tantò mini. quàm bruta naturae inferioris eget subsidio, quantò pauciora corporis munimenta soritus est à natura quàm bruta, sed ipsemet illa sua copia construit alimenta, uestes, stramenta, habitacula, supellectilia, arma. Ideo cum ipse sua facultate se fulciat, fulcit uberius quam bestias ipsa natura. Hinc proficiscitur inenar rabilis uarietas uoluptatum, hos quinque sensus corporis oblectantium, quas ipsimet no bis proprio ingenio machinamur. Bruta breuissimis naturae claustris concluduntur. Non solum ad corporis necessitatem noster animus respicit, sicut bestiae naturae imperio mancipatae, sed ad oblectamenta sensuum uaria, quasi quaedam pabula phantasiae. Neque solum per uaria blandimenta ipsi phantasiae animus adulatur, dum quasi per iocum diuersis ludis deleuit quotidie phantasiam, uerùm etiam agit interdum cogitatrix ratio serius, & suae prolis propagandę cupida emicat foras, & quanto polleat ingenio, euiden ter ostentat per uariam lanificiorum sericique texturam, picturas, sculpturas, & aedificia. In quibus componendis saepe nullum corporis respicit commodum, nullum sensuum blandimentum, cum aliquando sponte ex ijs incommodum & molestiam patiatur, sed facundiae suae amplificationem, approbationemque uirtutis. In ijs artificijs animaduertere licet, quemadmodum homo & omnes, & undique tractat mundi materias, quasi homini omnes subijciantur. Tractat, inquam, elementa, lapides, metalla, & plantas, & animalia, & in multas traducit formas atque figuras, quod nunquam bestiae faciunt. Neque uno est elemento contentus, aut quibusdam, ut bruta, sed utitur omnibus, quasi sit omnium Do minus. Terram calcat, sulcat aquam, altissimis turribus conscendit in aërem, ut pennas Daedali uel Icari praetermittam. Accendit ignem, & foco familiariter utitur & delectatur praecipuè ipse solus. Merito coelesti elemento solum coeleste animal delectatur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
