# Opera omnia 296.5-8

Ficino, Opera omnia, 296.5 to 296.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/296.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/296.5

Coe lesti uirtute ascendit coelum, atque metitur. Supercoelesti manente transcendit coelum. Nec utitur tantum elementis homo, sed ornat, quod nullum facit brutorum. Quàm mi rabilis per omnem orbem terrae cultura? Quàm stupenda aedificiorum structura & urbium? Irrigatio aquarum quam artificiosa? Vicem gerit Dei, qui omnia elementa habitat, colitque omnia, & terrae praesens, non abest ab aethere. Atqui non modo elementis, uerùm etiam elementorum animalibus utitur omnibus, terrenis, aquatilibus, uolatilibus, ad escam, commoditatem, & uoluptatem. Supernis coelestibusque ad doctrinam, magicaque miracula. Nec utitur brutis solum, sed & imperat. Fieri quidem potest, ut armis quibusdam à natura acceptis bruta nonnulla quandoque uel impetum in hominem faciant, uel hominis effugiant impetum, homo autem acceptis à seipso armis, & uitat ferarum impetus, & fugat, & domat. Quis uidit unquam homines ullos sub bestiarum imperio detineri, quemadmodum ubique uidemus tàm immanissimarum ferarum, quàm mitium armenta per omnem uitam parere hominibus? Non imperat bestijs homo crudeliter tantum, sed gubernat etiam illas, fouet & docet. Vniuersalis prouidentia Dei, qui est uniuersalis causa, propria est. Homo igitur qui uniuersaliter cunctis & uiuentibus, & non uiuentibus prouidet, est quidam Deus. Deus est proculdubio animalium, qui utitur omnibus, imperat cunctis, instruit plurima. Deum quoque esse constitit elementorum, qui habitat colitque omnia. Deum denique omnium materiarum, qui tractat omnes, uertit, & format. Qui tot tantisque in rebus corpori dominatur, & immortalis Dei gerit uicem, est proculdubio immortalis. Sed artes huiusmodi licet materiam mundi figurent, & animalibus imperent, atque ita Deum naturae artificem imitentur, sunt tamen artibus illis inferiores, quae regnum imitatae diuinum, humanae gubernationis suscipiunt curam. Singula bruta uix ad sui ipsius, uel breuem natorum curam sufficiunt, homo au tem unus tanta abundat perfectione, ut sibijpsi imperet primum, quod bestiae nullae faciunt, gubernet deinde familiam, administret rempub. regat Gentes, & toti imperat orbi. Et quasi qui ad regnandum sit natus, est omnino seruitutis impatiens. Adde quod boni publici gratia subit mortem, quod bruta non agunt, utpote qui singula haec mortalia despicit bona, communis aeternique boni firmitati confisus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
