Latin
3
Ficino, Opera omnia 3
Unproofread scanNot analysed yet
Non enim ad id quod supra est &infinitum, nisi uirtute superioris, infinitique attollitur, hinc animus Dei templum efficitur, ut Xistus Pythagoricus arbittatur, Dei ueri aeterni templum nunquam existimat ruiturum. Deum agitat mens humana quotidie, Deo ardet cor, Deum suspirat pectus, eundem cantat lingua, eundem caput, manusque adorant, &genua, eundem referunt ho minum artificia. Si non audit haec Deus, est ignorans, si non exaudit, ingratus, crudelis omnino, si uociferari nos compellit quotidie, quos non exaudit. Deus autem, qui infinita sapientia, bonitas, claritas est, ignorans, uel ingratus, uel crudelis esse non potest. Omnino autem cum superior mens comprehendat inferiorem potius, quàm econuerso, si mens humana mentem diuinam attingit, necessarium est à diuina mente humanam comprehendi &gubernari. Caueant adolescentes, ne facile de religione sententiam ferant.