Latin
300.5 to 300.7
Ficino, Opera omnia 300.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Hic humor accensus &urit uehementissimè, &extinguitur sero, tanquam ignis in crassioribus lignis &duriori ma teria. Vapores quoque non desunt maligni, per quos, quasi sagittas uenenum in aduersarium iaculentur. Miratis corpus unius ab animo alterius inquinari? At non miraris animum laedi ab animo, dum per consuetudinem uitia aliena combibimus. Non miraris corpus tuum à uapore alterius corporis morbo facilè infici, quod phthisis, epidimia, lepra, pruritus, dysenteria, pleuresis, oculorumque rubor indicant. Apud Hesperios Aethiopas fuisse traditur bestias, nomine Catophlepas, quae solo aspectu homines interimerent, quod &apud Cyrenem faciunt Basilisci. Tanta est uis in uaporibus oculorum. Cur minus subijciatur corpus tuum alterius animo, quàm alterius corpori? Cur non magis potius, cum sit potentior animus, neque desint media per quae agat? Quod facere consueuisse homines in Illyrijs &Triballis legimus, qui cum essent irati, si diutius attentiusque intuebantur hominem, perimebant, qui &geminas habebant pupillas in oculis. Idem quoque fecisse foeminas nonnullas in Scythia. Tanta est imaginationis potentia, praesertim quando affectibus animi uapores oculorum subseruiunt. Auget enim uim attentio illa mirabilis phantasiae non minus quàm Struthij oculus defixus ad ouum. Vno siquidem affectu feruescente tepescit alter. Ideo in maleficae phantasiae intentione remittitur paulisper affectus animae naturalis, per quem suo corpori deuincitur, unde à suo corpore facta liberior, materiam nouam in quam nuper afficitur, quasi recens aliquod suum corpus incipit transmutare. Si tantam habet uim malefica phantasia, quantam putas habituram beneficam rationem? saltem duplo maiorem. Et quia ratio superat phantasiam, &bonitas malum, igitur ratio quando ad beneficium aliquod tota animi erga Deum intentione defigitur, nonnunquam corpus illud erga quod est affecta, afficit beneficio tàm proprium, quàm alienum.