Latin
301.5 to 301.7
Ficino, Opera omnia 301.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Mysteria haec Plato noster omnia tetigisse uidetur, tyrannidem quidem illam phantasiae, &hoc rurlum piae rationis imperium in Timaeo, ubi de ui animae in corpus disseruit, in Phaedro autem mirabilius quiddam innuit, cum inquit, omnem animam uniuersi corporis curam habere, atque animam nostram quando libera est, totum pereriare coelum, mundumque una cum coelestibus animis gubernare, aliàs in alijs figuris circumeuntem. Quando uerò sit talis, aperuit in Epinomide, ubi affirmauit necessitatem mentis atque animae menti coniunctae necessitatem omnem exuberare, ac tali omne decretum esse fatale. Quinetiam in decimo de iusto, intellectualem animam appellauit necessitatem, inter cuius genua sit fusus aliquis circa quem sphaerae mundi uoluantur. Quorsum haec? Vt intelligamus fieri posse quandoque, ut hominis anima, tota rationis intentione in mentem caputque suum uertatur, sicut quandoque uertitur in phantasiam, ut diximus iam, &rationem. Quis nam animus haec agit? Qui phantasiam iubet silere, ac etiam superni numinis desiderio flagrans, consuetis rationis naruralis discursibus non confidit, sola uiuit mente, euadit angelus, &to to capit pectore Deum. Haec significat Zoroaster, ubi sic inquit: ψυχὴ ἡ μερώπων, δεὲν ἄγρει πὰς ἐς ἑαυτὴν οὐδὲν θνκτὸν ἔχσσα, ὅλου θεόθεν μεμένυσαι ἀρμονία αὐχεῖ γὰρ, ὑφʼ ἢ πέλε σῶμα βρόπειον. id est, Anima hominum Deum quodammodo contrahit in seipsam, quando nihil retinens mortale, tota diuinis haustibus ebriatur. Tunc quoque exultat in corporis harmoniam. Huiusmodi animum diui loannis Theologia nasci iterum dicit ex Deo. Siquidem Dei summi influxus permentes angelicas usque ad animam hominis defluens, instigat quotidie animam corpori immersam, ut exuta carneam testam, ponat potentias operationesque animales, &pro anima fiat angelus, quemadmodum radius Solis uapores tenuat, trahitque sursum, &in igneam conuertit naturam.