# Opera omnia 304.1-4

Ficino, Opera omnia, 304.1 to 304.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/304.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/304.1

Sed non fiet tunc talis conciliatio, ut fieri solet per idolum, quod omnino destituit terrenum corpus, quan do anima nihil sapit terrenum. Tunc enim idolum ita relinquit terrae naturam, sicut ratio terrenorum corporum relinquit imagines. Opinor igitur uiri omnino abstracti cor pus eo ipso in tempore breuissimo, quo est angelicus animus, per uirtutem idoli antea consuetam, neque moueri, neque sustineri, neque etiam contineri. Quòd si moueatur, uel sustineatur, uel contineatur, id fieri arbitror per illud animae centrum, quam paulò antè unitatem uocauimus animae à Deo tributam, per quam Deo omnium centro & purae unitati concilietur, per quam non modo elementa corporis huius, sed etiam mundi conciliet, per quam solam posse Deum attingi, sic aperuit Zoroaster. ἔστι δέ τι νόκτον, ὁχρὴ σε νοεῖν νόου ἄνθει. id est, Est intelligibile aliquid, quod intelligere te oportet mentis flore. Florem mentis appellat Zoroaster ipsum animae centrum, quod Plato nominat mentis caput. Sententiam hanc nostram illud Pauli diuini Theologi confirmare uidetur, quod inquit, animum Deo raptum nec esse euidenter in corpore, nec extra corpus, uidelicet quia non insit corpori per idolum, sed adsitper centrum. Quandiu mirabilia haec animus operatur? Quandiu ita manet abstractus? Manet ue rò parumper, naturali quodam potentiae inferioris affectu ad curam corporis retrahente, sicut & paulisper manere in aëre lapis dicitur sursum iactus, inter ascensum atque descensum. Sed nunquid ordinem mundi animus confundit humanus miracula operando? Nequaquam. Nam ut Platonicè loquar, in uniuersali rerum lege & perpetua quadam serie causarum ad idem conserentium sunt huiusmodi praescripta miracula. Ad hoc ipsum conducit prouidentia mentium sub Deo usque ad mentem nostram continuè conspirantium. Ad idem diuinum fatum animalium idolorum à prima anima ad nostrae ani mae idolum confluentium. Ad idem diuina quaedam naturarum omnium dispositio à primae naturae affectione concurrentium usque ad naturae nostrae complexionem. Idem saepe nobis coelestia signa praenuntiant, per quae quasi per oculos nutusque numinum co gitationes significantur. Coeli enarrant gloriam Dei, & opera manuum eius annunciat firmamentum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
