# Opera omnia 304.5-8

Ficino, Opera omnia, 304.5 to 304.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/304.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/304.5

Non igitur quando animus ille angelicus optat mirabile aliquod opus conficere, puta citare uentos, statim superiores causae huic fauent uoto, & noua cupiunt, quoniam noua animus affectauit, sed contrà quoniam coelestes id ipsum decreuerunt, iste cupit. Quonam pacto? Futurorum uentorum stat in supernis numinibus praeuidentia. Dispositio huiusmodi (ut aliàs diximus) per tres illas series statim ad animas nostras usque decurrit, praecipuè per prouidentiam in mentem, quodammodo etiam per fatum in idolum, per naturam quoque in corporis nostri complexionem. Sed perturbati hominum animi hos impulsus non capiunt, pacatus autem animus undique supernos capit impulsus, unde latenter incipit cogitare eadem, quae cogitant superi, eademque uelle ac nolle, cum naturali, id est, diuino & intimo inclinetur instinctu. Huic cogitationes omnes affectusque succedunt ad uorum, & quicquid à superis postulat, accipit. Nempe quae illi iam daturi fuerant, postulat, & quia daturi erant, ad postulandum prouocauerunt, sic ut mater quae pomum manu praefert oculis filij, ut hinc inuitatus filius petat pomum. Filius uidet, petit, accipit: accipit, inquam, non solum quia petit, sed petit etiam, quia sit accepturus. Neque uult dare mater postquam filius uelit accipere, sed econuerso. Nos quidem plurimùm non naturalibus diuinisue incedimus desiderijs, sed illis quae accendit quotidie casus. Prout enim alia atque alia sensibus nostris occurrunt, aliter aliterume afficimur. Atque ita rebus contingentibus occupati, rarò ut cupimus, assequimur, quia rarò & fortè quadam cum supernorum uoluntate concurrimus. Angelicus autem animus & consentit cum illis, quia tranquillus uiuit, & imperat mundo, quia sua sponte ab hoc corpusculo quod est mundi particula, soluitur, in sui naturam regressus amplissimam. Talem uerò formae animum praeuidit Deus, talem, inquam, non superno auxilio tantum, sed etiam propria uoluntate, quae quidem tunc praecipue agit libere, quando dimissis actionibus. in seipsam, originemque suam contemplandam amandamque se fle ctit. Talem quoque elegit, Deus ad mirabilia perpetranda. Cuius orationes etiam circa publicas mundi mutationes non esse uanas.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
