Latin
Cap. V
Ficino, Opera omnia 304.9
Unproofread scanNot analysed yet
Auicenna in Metaphysicis, &Proculus lamblichusque disputant in Timaeo. Probant enim uota uiri sanctissimi, praesertim si cum illo populi quoque uota concurrant, animos mirabiliter ita coniungere Deo, ut una quodammodo Dei animique operatio fiat, sed Dei quidem uelut artificis, animi autem tanquam instrumenti diuini. De illis uerò miraculis quae Deus per se absque instrumento fa cit, quae longè maiora sunt, in praesentia non tractamus. Miracula huiusmondi nunquid naturalia sunt animo? Sunt naturalia quodammodo, ut opinantur Platonici, atque iterum non naturalia. Naturalia quidem quantum recurrit in mentem, fitque summi Dei pedissequus atque instrumentum.