# Opera omnia 305-2

Ficino, Opera omnia, LIBER XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/305-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/305-2

LIBER XIIII. Quòd anima niteatur Deus fieri, ostendimus signis duodecim, secundum duodecim Dei dotes. Cap. N principio disputationis duo iecimus fundamenta signorum ad immortalitatem animae pertinentium. In uno tractatur quantum anima corporibus dominatur, quod per quatuor signa transegimus. In altero agitur, quod anima Deus fieri nititur. De quo per duodecim signa tractabimus secundum duodecim Dei dotes. In quo apparebit mira animi magnitundo, cui non satis fuerit aemulari Deum ijs, miris quos diximus modis, nisi etiam fiat Deus. Hinc ita exclamauit Zoroaster: ὦ τολμηροτάτης φύσεως ἄνθρωπε τέχνασμα. id est, O homo naturę audentissimae artificium. Constat apud omnes Theologos, Deum esse primum ipsum uerum ac bonum. Esse authorem uniuersorum. Super omnia. Inomnibus. Semper. Prouidere cunctis. Iuste administrare. Fortiter, dum administrat, in ha bitu suo perseuerare. Temperatè suauiterque tractare. Opulentissimè uiuere, atque iucundissimè. Seipsum adeò beatum intueri, mirari, & colere. Has duodecim Dei dotes, omnis apud omnes Gentes tribuit Theologia. Quicquid ubique homines agunt, ad harum possessionem referunt, neque aliud quicquam expetunt & conantur, quàm dotes huiusmodi sibi plenissimè comparare. Plenissimus harum posfessor solus est Deus. Totus igitur animae nostrae conatus est, ut Deus efficiatur. Conatus talis naturalis est hominibus non minus, quàm conatus auibus ad uolandum. Inest enim hominibus omnibus semper ubique, ideo non contingentem alicuius hominis qualitatem, sed naturam ipsam sequitur speciei. Naturalis autem motus ad finem aliquem directus, non aliam ob causam ad hunc finem potius, quàm ad alium determinatur, nisi propter quandam naturae suae affectionem, per quam cum tali fine congruit potius, quàm cum tali, & propter congruitatem amat, ac propter eandem assequi potest quod amat, quemadmodum aër qui leuitate cum ingnis concauo congruit, per eandem annititur mo ueturque ad illud. Pereandem rursus attingere potest ipsum, & in eo, postquam attigerit conquiescere. Potest igitur quandoque nixus humanus in Deum intentus expleri. Nam quis hunc inseruit animis nostris, nisi idem ipse Deus, quem petimus? Qui cum solus sit author specierum, proprium speciebus inserit appetitum. A primo namque rerum ptincipio, tanquam à primo bono appetibiliquae, omnis naturalis ducitur appetitus. Idem primus est motor. Idem & finis est ultimus. Siquidem ad agentium ordinem ordo fequitur & in finibus, quia sicut supremum agens sequentia mouet agentia, ita ad finem supremi agentis referri oportet fines agentium reliquorum. Quicquid enim agit primum ipsum agens, propter finem suum agit.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
