# Opera omnia 307.5-7

Ficino, Opera omnia, 307.5 to 307.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/307.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/307.5

Quare in sola Dei, siue cognitione, siue possessione ultimus finis consistit humanus, quae naturalem sola terminat ap petitum. Quod liquido hinc apparet, quia proprij finis adeptio delectat quemque summopere. Animus autem rei nullius possessione, tam uehementer, tàm purè, tàm firmitergaudet, quantum uel exigua qualibet speculationis diuinae gustatione, pro qua, si quando uerem persentiatur, & possessio omnis, & mundus totus, & uita contemnitur. Quisquis enim piè nonnunquam cum Deo uiuit, is clamat, se tunc solum in uita & à malis uixisse semotum, & boni aliquid gustauisse, quasi duntaxat in suum se portum receperit. Huc tendit illud Platonis in libro de scientia: Mala omnino deuitari non possunt. Nec esse est enim semper aliquid bono contrarium esse. Apud superos autem mala esse impossibile est, sed circa mortalem naturam locumque inferiorem necessariò reuoluuntur, quamobrem hinc illuc quamprimum est fugiendum. Fugere uerò hinc illuc, nihil est aliud quam Deo, quatenus fieri potest, se similem reddere. Similem uero faciunt iustitia & sanctitas cum prudentia. Haec ille. Merito ita praecipit. Vbi enim bonorum omnium uiget bonum, ibi solum inuenitur omnium medicina malorum. Neque credendum est Panaetio dicenti, optare quidem nos diuina, sed nunquam ad summum consecuturos, quia plena diuinorum possessio & uita quieta non ad animos hominum pertineat, sed ad angelos. Natura ipsa rerum contrà nos docet. Nempe elementa quae naturali cupiditate sua petunt loca, tantò feruntur rapacius, quantò magis locis suis finibusque propinquant. Ideo Aristoteles in libro de coelo ostendit motum naturalem rectum non posse ad infinitum uagari, alioquin in suo progressu non esset modò tardior, modò uerò uelocior. Quapropter quod tale est, ut uehementius postea quàm prius ten dat in aliquid, non oberrat in infinitum, sed ad certum aliquid sele confert. Hoc autem in ipso sciendi desiderio experimur. Quo enim quis magis intelligit, eò ardentius flagrat ad reliquum. Igitur naturale desiderium cognoscendi, ad finem aliquem determinatum dirigitur. Quis hic finis?

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
