Latin
Cap. II
Ficino, Opera omnia 307.8
Unproofread scanNot analysed yet
Causa causarum omnium, quae comperta naturalem omnem inquisitionem terminat causarum. Dedit natura corporibus crassis appetitionem inclinationemque qua loca cuperent inferiora, adhibuit illis praeterea grauitatem, frigusque, quasi medium per quod ad locum optatum descenderent. Dedit subtilioribus appetitum altioris loci, adiunxit &leuitatem, caliditatemque, perque media optatum finem consequerentur. Dedit brutis cibi &coitus appetitum, addidit membra ad esum &coitum praeparata. Dedit naturae dux animo uniuersalis &totius ueri bonique uotum, quod quidem eo naturalius est, quàm cibi &coitus appetitus, quo illud est magis continuum. Comedere quidem rarò corpus exigit, rarius uerò coire. Verum autem bonumque singulis optamus momentis.