# Opera omnia 309-2

Ficino, Opera omnia, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/309-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/309-2

Cap. III. Stensum est animum nostrum in omnibus suis actibus primam illam Dei dotem pro uiribus comparare, id est, totius ueri totiusque boni possessionem. Secundam uerò illam quaerit ne? An conatur omnia fieri, sicut Deus est omnia? Conatur mirum in modum. Vitam siquidem agit plantae, quatenus saginando indulget corpori. Vitam bruti, quatenus sensibus adulatur. Vitam hominis, prout de humanis negotijs ratione consultat. Vitam heroum, quantum naturalia inuestigat. Vitam daemonum, prout mathematica speculatur. Vitam angelorum, prout diuina inquirit mysteria. Vitam Dei, quantum Dei gratia omnia operatur. Omnis hominis anima haec in se cuncta quodammodo experitur, licet aliter aliae. Atque ita genus humanum contendit omnia fieri, cum omnium agat uitas. Quod admiratus Mercurius Trismegistus inquit: Magnum miraculum esse hominem, animal uenerandum & adorandum, qui genus daemonum nouerit, quasi natura cognatum, quiume in Deum transeat, quasi ipse sit Deus, Praeterea quamcunque sunt, quantum sunt, sunt uera. Quantum uerò uim aliquam ordinemque & usum sortita sunt, sunt & bona. Animum supra monstrauimus omnia uera & bona omnia quaerere. Res igitur omnes quaerit.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
