# Opera omnia 309

Ficino, Opera omnia, Cap. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/309
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/309

Qualem uero quisque intellectum habet, talem potest beatitudinem consequi. Si uerum formalemque intellectum, ueram quoque formalemque felicitatem. Sin umbratilem intellectum, umbratilem quoque felicitatem. Hominis anima licet imago quaedam sit intellectus diuinioris, ueram tamen in se mentis formam ha bet, quod tribus probatur signis. Primum est, quòd multa uera secundum ueram eorum rationem intelligit. Secundum, quod ueram ueritatis ipsius intelligit rationem. Tertium, quòd si anima nostra, solam intellectus umbram haberet, non intelligeret definiretue unquam formam & substantiam intellectus, sed accidentia tantum confuse prospiceret. Quoniam igitur anima uim intelligendi possidet non umbratilem tantum, sicut bestiae quaedam sagaciores, sed uerè etiam expressam atque formalem, idcirco potest quandoque uitam consequi uerè beatam. Neque mirum alicui uideri debet, me intellectum alium umbratilem, alium formalem ponere. Siquidem Platonici, ut Proculus disputat, omnia rerum genera ita distinguunt, atque in primis unitatem & mentem, animam & naturam. Sed missa haec in praesentia faciamus, uideamusque qua ratione Origenes in libris de principijs superiora confirmat. Cum consideraret Origenes Deum rerum artificem in singulis non necessitati solum utilitatique tùm propriae, tùm communi consulere, sed etiam (neque id quidem minus) pulchritudini rerum, admirationique spectantium ubique studere, conclusit. Quemadmodum humanus artifex artificia construit quàm pul cherrima, ut intuentes alliciantur ad ingenium, quo ille construxit, considerandum atque admirandum, ita Deum artificiosissimum mundi opificium construxisse. Vnde effici uult, ut rationum quibus omnia constant, inquisitio, ab ipsamet ratione Dei artificis omnium mentibus sit inserta, & inde quotidie moueatur, ita ut non minus eas nostra mens desideret per naturam, quàm oculus colores, & gustus escas. Addit ea nos conditione à Deo eiusmodi desiderium accepisse, qua aliquando posset expleri, ne frustra à Deo sit insitum. Praeterea quisquis amori huic studio uoluntatis indulserit, etiamsi parum ueritatis consequatur in uita, tamen ex hoc affectu praeparari ad ueritatis plenitudinem in futuro comprehendendam. Et quoniam praeparatio talis fit per Deum, per Deum fore quandoque formationem. Siquidem agentes causae non ob aliam rationem disponunt materiam, nisi ut eam forment quandoque dispositam. Hanc Origenis sententiam ita breuiter confirmamus. Quod uidelicet quatenus consideramus quales effectu uniuersi formae sint, atque utrum prosint nobis aut obsint, eatenus à nantura creata duci ui demur, & uitae corporis obsequi, ac uelle formas externas in formam nostram, prout usus postulat, transformare. At quando perscrutamus quibus rationibus singula ita creata ordinataque sint, quod sanè inquirimus naturaliter, tunc ab ipsa rerum ratione ad ipsammet allicimur, uitaeque studemus aeternae, & in formam artificis omniformem, animum reformare conamur. Hinc Paulus Apostolus inquit, interiorem hominem quotidie renouari, inuisibilia nobis aeternaque contemplantibus. Item: Nos autem, inquit, reuelata facie gloriam Domini speculantes, in eandem imaginem transformamur à claritate in claritatem, tanquam à Domini spiritu. Sextum signum, quia animus conatur omnia fieri.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
