# Opera omnia 31.1-4

Ficino, Opera omnia, 31.1 to 31.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/31.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/31.1

Iudaei duplex habent ab antiquis sacrarum literarum uolumen: alterum quidem Hebraicis literis, & oratione Hebraica, alterum Chaldęa oratione, sed Hebraicis literis scriptum, & ut testatur Rabi Salomon, & Rabi Moses Aegyptius, Chaldaeo textui, nullus unquam ausus est contradicere, utriusque igitur apud illos par auctoritas, sententia quoque eadem: sed quod in altero breuius, uel obscurius est, in altero saepe latius, atque clarius. Eadem ratio est sacrarum literarum apud nos, quas à septuaginta duobus ludaeis in Graecam linguam, & ab Hieronymo rurius ex Hebraea & Graeca in Latinam translata: habemus. Sed audiamus iam testimonia Prophetarum. leremias. Ecce dies ueniunt dicit Dominus, & suscitabo Dauid germen iustum, & re gnabit rex, & sapiens erit, & faciet iudicium, & iustitiam in terra, & paulò plus. Et hoc est no men, quod uocabunt eum Dominus iustus noster, ubi Hebraicè dicitur (Dauid) Chaldaice nabetur ( Messiam) cum dicit ecce dies ueniunt, ostendit absque diuturna mora, post leremiam uenturum fore Messiam, quòd quidem falsum esset, si adhuc uenturus esset. Aperit prę terea Messiam fore Deum, nam ubi translatio dicit Duns, Hebręi habent nomen illud tetragram maton, id est, quatuor literarum, quod prę ceteris diuinis nominib. adeò apud Deos est uene randum, ut nulli creaturae conueniat, de quo latè disputat Moses Aegyptius in lib. de di rectione. Vnde Abba ludaeus lib. tren. ubi quaetitur, quòd sit Messię nomen, respondet, Adonay est nomen eius, ponens ibi nomen illud mirabile tetragrammaton, & adducens illud leremiae, hoc est nomen, quo uocabunt eum Duns iustus noster. Non autem dicen dam uocabit: sed uocabunt, sic em Chaldęa translatio, & septuaginta interpretes docuerunt. lesaias. Paruulus natus est nobis, & filius datus est nobis, & factus est principatus eius super humerum eius, & uocabitur nomen eius admirabilis consiliarius, Deus fortis, pa ter futuri seculi, princeps pacis. Haec Hebraicè Chaldaeus. Illorum textus habet: Infans datus est nobis: & recipiet super se legem ad scrutandum eam, & uocabitur nomen eius de ante, admirabilis consiliarius, Deus fortis, permanens in sęcula seculorum Massias, in cuius diebus paxmultiplicabitur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
