Latin
310.5 to 310.8
Ficino, Opera omnia 310.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Tunc sanè intellectus intelligit circulum, quando ipse actu, quasi fit ratio circuli. Imò hoc ipsum actu fieri, ipsum intelli gere est. Erat autem intellectus eadem ipsa circuli ratio etiam prius, tùm secundum potentiam, quo ad substantialem pertinet circuli ipsius ideam, tum secundum habitum, quo ad ideae formulam nobis familiarem. Veritas autem singularum rerum in ipsa firma illarum ratione consistit. Atque ita res mens quaelibet uera sit, quando res ipsas intelligit, se in earum rationes perpetuas conuertendo, Sed de hoc aliâs. Sufficit autem nobis in praesentia, quòd cum intellectus quęrat res omnes intelligere, &intelligendo formis earum pe nitus uestiatur, consequens est, ut quaerat res omnes effici, unde nititur Deus fieri, in quo sunt omnia, dum nititur omnia fieri. De intellectu satis. Cupit idem &nostra uoluntas, quia semper affectat bonis omnibus perfrui. Fruendo autem rebus, seipsam rebus quibus fruitur unit. Sed inter est inter intellectum &uoluntatem. Vtraque enim fiunt quidem omnia, intellectus omnia uera, uoluntas omnia bona, sed intellectus res in seipsum transferendo illis unitur, uoluntas contrà in res transserendo in seipsam. Quonam pacto? Sanè noster intellectus modo suo potius res intelligit, quam pro natuta rerum. Formas utique corporum, quae sunt particulares, materiae immensae, diuisae, confusae, infectae, ac mobiles, intel ligit modo quodam uniuersali absoluto, simplici, distincto, purc, &stabili. Deum uerò &angelos, qui stabiles sunt &simplices, mobili ut plurimum &multiplici comprehendit discursionem. Ita intellectus noster tàm illa quae infra se, quàm quae supia existunt, modo quodam percipit suo. Quam ob causam dicitur omnia in suam transferre naturam. Ex quo etiam Platonis illud confirmari uidetur, quòd mens per innatas formas intelligat, postquam tns postquam per naturae suae modum intelligit. Voluntas autem primò quidem non sicut intellectus in se permanet, sed animam, &corpus mouet ad operandum, ut ad res desideratas accedant, deinde non eo proprio modo, quo res in anima insunt affectat, sed quo potius in seipsis. Intellectui aurum cognituro, species auri illa uniuersalis &incorporea sufficit, uoluntati uerò non sufficit. Nam quantum ad humanam uitam spectat, aurum uult particulare istud &corporale, quale est in seipso.