# Opera omnia 311-2

Ficino, Opera omnia, Cap. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/311-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/311-2

Cap. IIII. CEquuntur aliae Dei dotes, tertia, quòd author uniuersorum est, quarta, quòd super omnia. Has quoque animus noster aucupatur. Diximus aliàs quemadmodum per uarias artes omnia Dei opera aemulatur, atque ita instar Dei efficit omnia. Diximus etiam hominem semper contendere: ut & sibijpsi, & caeterisscunctis, tùm ho minibus, tùm bestijs dominetur. Esse seruitutis omnis impatientem. Qui etiamsi seruire cogatur, odit Dominum, utponte qui seruiat contra naturam. Superarem autem obnixe qualibet in re contendit, pudetque uel in rebus minimis, ludisque leuissimis superari tanquam id sit contra naturalem hominis dignitatem, & omninò pudoris uerecundiaeque affectus humano generi proprius, nescio quid angustum latere in nobis significat, quod nefas sit temerari, quodue sit ueneratione dignissimum. De hoc alibi. Sed quantum pertinet ad uictoriae cupiditatem, immensam animi nostri magnificentiam ex hoc manifestè licet perspicere, quòd non satis illi futurum sit mundi huius imperium, si hoc subacto, alium resciuerit superesse mundum, quuem nondum subegerit. Hinc Alexander cum audiret Anaxarchum Democritium mundos esse innumerabiles disputantem, heu me miserum, exclamauit, qui ne uno quidem adhuc potitus sum. Ita nec superiorem uult homo, neque parem, neque patitur superesse aliquid ab imperio eius exclusum. Solius Dei, hic status est. Statum igitur quaerit diuinum. Quod inde planè possumus con iectari, quod multi tum Philosophi, tum principes diuinos sibi quaesiuerunt honores. Neque satis illis fuit, quòd boni homines haberentur, nisi haberentur etiam diuini. Imò tanquam dij uoluerunt coli, quod cum innumerabiles uiri tentauerunt, tum inter Philosophos Empedocles praecipuè, inter principes Alexander Macedo, dicitur concupisse. Denique omnes idem affectant, & si successurum sperarent, aggrederentur, quasi iure suo uendicent sibi diuinitatem. Nonum signum & decimum, quod homo affectat ubique esse, atque item Cap. esse semper. Eus praeterea ubique est, & semper. Cupit autem homo ubique esse. Quatuor enim

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
