Latin
316.5 to 316.8
Ficino, Opera omnia 316.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Ille siquidem res ueras affectat, &gau dia uera, res autem corporales umbrae sunt rerum, earumque illecebrae, umbrae sunt gaudij. Quamobrem si neque alicuius rei temporalis, neque cunctarum temporalium rerum potus sitim mentis extinguit, non temporalem sitit liquorem, sed aeternum. Ac si sitim superno Sole accensam, impleri oportet quandoque, atque nunquam Lethaeo flumine satiatur, aliquando aeterno nectaris haustu satiabitur. Sed iuuat rursus, quae dicta sunt, his quae referam priscorum Theologorum mysterijs confirmare. Affirmant enim animas in corporibus dormitare, &quaecunque hic agere pa tiume uidemur, nihil aliud esse, quam somnia, cogitationesque animarum separatarum à cogitationibus coniunctarum multò magis differre, quam uigilantium ab insomnijs dormien tium, similiterque à uoluptatibus uoluptates. Quod quidem ita probatur. Experimur in nobis non solum quotidie, uerùm etiam fermè qualibet hora, quotiens pauculus quidam uapor aliquanto crassior &humidior ab inferioribus corporis partibus exhalans, caput ipsum petit, cerebrisque meatus opplet, statim nos somno grauari, mox etiam in somnijs imaginibusque deludi. Experimur quoque nonnunquam si uapor aliquis bilis atrae, quam melancholiam Graeci uocant, arcem corporis obsederit expugnau eritque, statim reginam inde nostram, ipsam uidelicet rationem, ut ita dicam, praecipitari, ac manifesta homines insania corripi. Si fumus quidam exiguus tantam in nobis uim habet, si tam leuis motus nos tantum mutat, quanto magis censendum est coelestem immortalemque animum, quando ab ea puritate, qua ab initio creatur, delabitur, id est, quando obscuro terreni, moribundique corporis carcere clauditur, tunc (ut est apud Platonicos) è suo illo statu mutari? quippe qui tunc non uno &consueto tantùm humoris alicuius fumo, sed omnib. pariter nouisque humorum omnium uaporibus, atque ita insuper humorum membrorumque insue ta mole grauatur, praeterea informi illa materia, quae à formosissima mentis forma diuer sissima est, tanquam flumine Lethaeo submergitur.