Latin
Cap. IIII
Ficino, Opera omnia 317-2
Unproofread scanNot analysed yet
Non spiritus aliquis, qui solùm sit separatus: talis enim esse nequit, quia oportet, si separatus est, rationalem quoque immortalemque esse, non spiritus aliquis, qui rationalis sit tantùm, oportet enim spiritum talem coniunctum insuper esse, uel separatum. Non spiritus solùm incorruptibilis, quoniam necesse est ipsum rationalem praeterea esse. Non spiritus separatus, rationalisque tantum: nempe oportet ipsum etiam incorruptibilem ponere. Non spiritus separatus &incorruptibilis solum, nam si duo haec habet, habet &rationem, quia quum neque sensum exerceat, neque alimentum, frustrà erit, nisi operationem habeat rationis. Non spiritus coniunctus, irrationalisque solùm, talis namque etiam est mortalis. Non spiritus coniunctus, immortalisque duntaxat, qui enim cum angelis communem habet immortalem uitam, communem habet intelligentiam. Non spiritus coniunctus rationalis, atque caducus, quia si communem habet cum angelis intelligentiam, quae uitae ipsius in seipsam reflexio quaedam est, communem habet &uitam. Sit ergo oportet in corpore spiri tus aliquis medius extremorum, qui &rationis, &incorruptibilis sit. Conueniat cunutrisque, quia spiritus est. Differt ab angelo, quia est coniunctus. Differt à bestia, quia rationalis. Conueniat cum angelo propriè, quia immortalis. Conueniat propriè cum bestia, quia coniunctus. Imò quum oporteat inter illa extrema esse medium ab utrisque quodammodò aequè distans, &aequè particeps utrorumque, necesse est esse spiritum aliquem, qui partim separatus, rationalis, sempiternus sit, partim coniunctus, irrationalis, atque caducus. Talis maximè humanus est animus, in cuius summo tres primae illae conditiones sunt, in infimo tres sequentes, in medio sex omnes mixtae inuicem, &musicis, (ut Plato inquit) modulis temperatae.