Latin
317.5 to 317.6
Ficino, Opera omnia 317.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc animus Dei templum efficitur, ut Xystus Pythagoricus arbitratur. Dei uero ęterni tem plum nunquam existimat ruiturum. Deum agitat mens humana quotidie. Deo ardet cor. Deum suspirat pectus. Eundem cantat lingua. Eundem caput manusque adorant &genua. Eundem referunt hominum artificia. Si non audit haec Deus, forte uidetur ignorans. Si non exaudit, forsitan apparebit ingratus. Crudelis quodammodo, si uociferari nos cogit quotidie, quos non exaudiat. Neque audeat quisquam dicere Deum humana despicere tanquam minima. Sanè commoda habitatio tanquam finis fabrum mouet, quasi agentem causam, ut certam quandam domus formam cogitet, ob quam formam rursus certam quaerat materiam. Vbi finis mouet agentem, agens formam, forma materiam. Idem accidit in ciuilibus bellicisque consilijs. Quo fit, ut finis sit causa causarum, ideoque omnes causas antecedat. Sunt autem naturalia quaeque certi alicuius finis gratia institu ta, cum singula ad singulos pontissimum usus conducere uideantur. Puta uimen palmitis (quem capreolum uocant) ad hoc natum est, ut uitem proximae arbusculae uinciat.