# Opera omnia 317

Ficino, Opera omnia, Cap. VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/317
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/317

Quamobrem toto illo tempore quo sublimis animus in infimo agit corpore, mentem nostram uelut aegram perpetua quadam inquietudine hac & illac, surium deorsumue iactari, necnon dormitare semper & delirare Pythagorici & Platonici arbitrantur, singulasque mortalium motiones, actiones, passiones nihil esse aliud, quàm uertigines aegrotantium, dormientium somnia, insenorum deliramenta, ut non iniuria Euripides hanc uitam umbrae somnium appellauerit. Proin de cum fallantur omnes, ij tamen minus falli solent, qui interea quandoque ita ut interdum fit in somno, suspicantur, secumque ipsi dicunt. Forsitan non sunt uera quę nunc nobis ap parent, forsitan in praesentia somniamus. Quicunque inter somniantes sic est affectus, talis certè est ad alios qualis apud inferos ab Homero dicitur esse Tiresias. Solus, inquit, iste sapit, caeteri uero omnes uelut umbrae uolitant, imò umbrae uolatant. Decimumsextum signum, quòd colimus nos ipsos ac Deum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
