Latin
Cap. IX
Ficino, Opera omnia 319-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IX. Ominem esse brutis praestantiorem, opera eius euidentissimo testimonio sunt, quod ostendit duodecimo libro animalium Aristoteles. Quęramus igitur qua praecipuè dote sit praestantissimus. Videtur sanè praestare artium &gubernabtionis ingenio, praesertim quia (ut aliàs declarauimus) homines uariant artificia, utpote qui ipsi artifices sint, non alterius artificis instrumenta. Bestiae uerò non uariant, quia artificiosae naturae instrumenta sint potius, quàm artem ipsae possideant. Verum licet artis &gubernationis ingenio cęteris animalibus praecellamus, communis tamen hęc nobis est cum brutis industria. Oportet autem humanam speciem, postquam abrutis di stincta est, distinctam aliquam propriamque habere perfectionem, cuius non sint bestiae ullae ullo modo participes. Num sermo hic erit? At nutu, clamore &cantu sermonem bestię imitantur. Num ratio? Ratio certè, non omnis tamen operatio rationis. Nam ratio quidem actiua habet &in bestijs uestigia quędam, per artium &gubernationis indicia. Ratio quoque rerum naturalium speculatrix habere uidetur nonnihil in bestijs imaginarium. Nam &ipsae morbis suis ciborum remediorumque quorundam electione medentur, &quasi futurarum tempestatum prouidae, argumenta praeferunt futurorum, mutantque loca, ut uentura temporum uitent discrimina, quamuis ad hoc ducantur potius natura quam ducant. Quid ergo reliquum est, quod omnino solius sit hominis? Contem platio diuinorum. Nullum enim bruta prae se ferunt religionis indicium, ut propria nobis sit mentis in Deum coeli regem erectio, sicut corporis coelum erectio propria. Cultusque diuinus ita fermè hominibus est naturalis, sicut equis hinnitus, canibusune latratus.