Latin
322.4 to 322.6
Ficino, Opera omnia 322.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Non ideo diffidunt, quia sunt excellentes ingenio uel doctrina, sed quia ob humorem terreum suspiciosi &timidi. Nam rudes hebetesque homunculi nonnunquam ipsi quoque diffidunt, si eodem illo praemantur humore. Et uiri egregij saepenumero sperant quam optimè, si humore eiusmodi non uexentur, quanquam qui uexantur ab ineunte aetate, si tamen non peruersè omnino fuerint educati, inanes suspiciones abijciunt facilè, &naturalem sequuntur religionis instinctum. Tanta est ipsius naturae uis, tanta stabilitas. Quod Pythagoras, Socrates, Plato &Varro, Apolloniusque Tyaneus sunt prae caeteris assecuti. Quapropter suspiciones illae nihil habent momenti ad ani morum mortem significandam, cum neque ab ingenio, neque à sapientia, sed à morbo profi ciscantur. Quinetiam illi saepe sunt acutiores, in quorum ortu Satumus &Mercurius possunt, quàm plurimùm. Nam hae stellae inuitant ad contemplandum, quoniam ad interiora spiritus contrahunt. Hi Planetae si directi sunt, optimeque dispositi, ingenium augent, religionem non minuunt. Sin retrogradi, neque optimè dispositi, undique hominem reddunt formidolosum admodum atque suspiciosum ob terream ipsorum qualitatem non sufficienter aspectu aliorum syderum temperatam. Quo fit ut non in religione solum, sed in rebus etiam alijs ambigat &diffidat. Caeterum meminisse oportet, eam opinionem siue affectionem non satis habere fidei, quae sequitur aut ingenium Melancholicum, aegrum, &quodammodo uitae contrarium, aut indecentem &noxiam positionem syderum, quae etiam complexionem peruertit humanam, ac defectum affert secum non modo quantum spectat ad uitae fiduciam, sed etiam quantum ad humanarum rerum gu bernationem.