# Opera omnia 323.1-4

Ficino, Opera omnia, 323.1 to 323.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/323.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/323.1

Vnde impij homines plurimum uel ignauissimi sunt, qualis fuisse dicitur Epicurus, uel flagitiosi, qualis Aristippus, uel insani, qualis sectator eorum Lucretius, qui dum insania propter atram bilem concitaretur, animam suam primò conatus est uer bis perdere, in libro de natura rerum tertio, deinde corpus suum gladio perdidit. Ergo sicut de uini lapore non est aegrotanti credendum, sed bene ualenti, inta de fine humanae uitae credendum est humano sanoque ingenio potius quàm insano. Sanam uerò & naturalem hominis complexionem appello sanguineam, ac maximè temperatam. Sanguinea aërea est, in calore & humore uitali consistens. Temperata coelo est similis, neque ueritatis iudicium interturbat. Tales sunt plurimùm humanae complexiones ad sanum ingenium prudentiamque accommodatae, quae religionem nobis non afferunt quidem (est enim haec menti infusa diuinitus, cum diuinorum gratia negligi caetera iubeat) sed eam nequaquam impediunt, neque uanas animo suspiciones inijciunt. Quod autem in pluribus perfectioribusque est, naturale censetur. Quod in paucissimis & aegrotantibus, mon strosum. At uero naturale quidem ueridicum, monstrosum uerò fallax esse solet. Iudicium autem religioni fauens reperitur in pluribus grauioribusque hominibus, in paucissimis uerò leuissimisque contrarium, quorum exemplo alij quoque nonnunquam inficiun tur. Atque in illis paucissimis non est hoc iudicium rationis, sed morbus animi, formidolosaque suspicio à deprauata complexione corporis proficiscens. Quod ex eo patet, quòd saepe homines huiusmodi rationes quidem habent animi aeternitati fauentes, suspicantur tamen tanquam ij, quorum ratio aut iudicat uinum non esse bibendum, pulmones nihilominus sitiunt, aut iudicat nihil esse in uia quod noceat, horret tamen sensus in tenebris. Neque solum contractu, uel à parentibus, uel à syderibus iniqua complexio, sed usu inducta qualitas, ut significauimus ab initio, à religione humanum genus abducit. Solent enim homines in quauis disciplina nimium curiosi, propter nimiam cerebri agitationem siccato cerebro quodammodo insanire, quod in Theęteto scribit Plato contra illos, qui nihil in rebus stare unquam dicebant, quos, inquit, uertigine affectos ob frequentem reuolutionem, putasse omnia uerti, cum uerterentur ipsi.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
