Latin
323.5 to 323.8
Ficino, Opera omnia 323.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque non mirum est, si curiosi artium uiri nonnunquam &in religione, &in rebus alijs manifestè delirant, quorum insaniam declarant tùm mores leuissimi, tum ridiculae nimium in rebus multis opiniones, opinionumque ipsarum contrarietates. Non igitur à corruptione complexionis religio, sed impietas nascitur. Neque solum à deprauata complexione, sed &à deprauatis moribus impietatem nasci Plato in epistolis ad Syracusanos asserit dicens, credendum semper esse priscis sacrisque oraculis asserentibus animam hominis esse immortalem, iudicesque habere, ac poenas pati maximas cum à corpore fuerit separata. Quapropter minus malum existimandum esse, perpeti grauissimas iniurias, quàm inferre. Quae quidem auarus homo mentisque inops, aut non audiat, aut deridere soleat, uoluptatibusque deditus, quasi coecus non cernat, quam maximum semper malum uiuentem se impiè necessario sequatur, &post mortem quam misera demigratio ipsum maneat. Haec ibi omnia. Similia quoque in Gor gia, &in decimo de repub. &in legibus, ubi addit hanc de anima sententiam necessarijs ada mantinisque rationibus esse probata. Quod usque adeo Cleombroto persuasum fuit, ut se hac uita alterius amore priuauerit. Demosthenes quoque ait, malle honestè mori, quàm turpiter uiuere, postquam Platonem Zenocratemque de animorum immortalitate disseren tes audisset. Neque silentio praetereundum puto maximam impietatis causam à Platonicis in genus infimorum daemonum referri solere, qui tacita quadam persuasione, uel propter ambitionem in falsam, uel propter inuidiam in nullam religionem pro uiribus uos impellunt. Secunda obiectio &solutio. VOnfutauimus obiectionem primam Lucretianorum, qua dicebatur Dei cultum humanae naturae deprauatione contingere. Vbi apparuit Lucretianos esse potius deprauatos, qui naturam hominum ex eo pessimam iudicant, quod Deo optimo iungitur. Sed nunquid quod secundo afferunt loco, diuinorum uene ratio à consilijs hominum nascitur, &ciuilibus institutis? Nequaquam. Dici enim non potest quam cito hominum inuenta mutentur, etiam uera, ne dum falsa &simulata. Omnia hominum instituta breui tempore in contraria instituta mutantur. Contrariae quoque eodem in tempore leges diuersis sunt Gentibus, &quae alijs turpia, alijs honesta censen tur. Quid autem religione antiquius? Quidume amplius? Neque hanc inuenerunt conditores segum ad populos coërcendos. Nam ante ciuitates &domos uiguit in orbe religio, &homines sparsi atque syluestres Deum coluerunt, &ijdem ipsi latoreslegum numina timuerunt.