# Opera omnia 324.5-7

Ficino, Opera omnia, 324.5 to 324.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/324.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/324.5

Superiori disputatione colligitur, communem ipsam omnium Gentium ad Deum unum religionem, esse humanae speciei admodum naturalem, uirtutemque hominis propriam, ideoque excellentissimam. Duo quidem excellentissimi sunt actus hominum, illi scilicet qui in excellentissima parte animae sunt, & circa obiectum uersantur excellentissimum. Tales sunt in mente nostra Dei cognitio, atque amor. In hac uita humanus amor in Deum humanae praestat cognitioni, quia Deum nemo uere cognoscit. Verè autem amant illi Deum quoquo modo cognitum, qui spernunt omnia propter ipsum. Rursus sicut deterius est odisse Deum, quam ignorare, sic melius amare, quam nosse. Adde quòd perscrutando Deum, longissi mo tempore minimum quid proficimus, amando breuissimo plurimûm. Ob id enim ci tius propinquiusque & firmius amor, quam cognitio mentem cum diuinitate coniungit, quia uis cognitionis in discretione consistit magis, amoris autem magis in unione. Quinetiam gratius ipsi Deo est amari quàm prospici. Nihil enim Deo tribuimus intuendo, amando uerò tribuimus quicquid & sumus, & possidemus. Amantibus ergo Deus seipsum retribuit potius quam scrutantibus. Deinde cognitione Dei malè possumus uti, scilicet ad superbiam, amore Dei male uti non possumus. Et amando Deum longè maiorem, quam perscrutando percipimus uoluptatem, & meliores amando efficimur, quam inquirendo. Imò sicut non qui uidet bonum, sed qui uult, fit bonus, ita animus non ex eo quòd Deum consi derat, sed ex eo, quòd amat, fit diuinus, quemadmodum materia, non quia lucem ab igne capiat, sed quia calorem, ignis euadit. Hinc illud Porphyrij, animus Deum inquirendo purus efficitur, Deum imitando fit Deus. Quod quidem ab ipso Platone acceptum est, dicente: diuinum lumen non inquisitione paulatim à nobis acquiri, sed perfecta uitae coniunctione subitò tandem diuinitus in nobis accendi.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
