Latin
327.1 to 327.4
Ficino, Opera omnia 327.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER XV. Sequuntur quaestiones quinque de anima. Prima, utrum sit unus cunctorum hominum intellectus. Quod non. Cap. VLTA iam quae afferri solent aduersus animam, superioribus disputationibus confutauimus. Quinque restant (ut arbitror) dubia declaranda. Primum est, de quo Peripateticus Auerrois dubitauit, ne forte una sit mens hominum omnium &aeterna. Multae autem animae atque mortales, ita ut nihil prosit mentis ipsius aeternitas humanis animis perituris. Secundum, de quo dubitant nonnulli, cur animi, si diuini sunt, terrenis corporibus tam infimis sint coniuncti. Tertium, quam ob causam in his adeò perturbentur. Quartum, cur inuiti discedant. Quintum, qualis animae status sit antequam ad corpus accedat, qualis etiam post discessum. Auerrois Hispanus patria, lingua Arabs, Aristotelis doctrinae deditus, Graecae linguae ignarus, Aristotelicos libros in linguam barbaram è Graeca peruersos potius quàm conuersos legisse traditur, ut non mirum sit si in quibusdam rebus reconditis, breuissimi scriptoris mens eum latuerit, quod illi contigisse Platonicus Plaethon testatur, &peritissimi quique Graecorum. Et quod ma ximum est, aduersus Auerroem Graeca Aristotelis uerba reclamant, Ait ipse Plaethon Aristotelem sine controuersia censuisse hominum animos esse multos, &sempiternos. Subiungit; nolle se Aristotelis uerba peruertere, &si Aristoteles Platonis caeterorumque Philosophorum uerba peruertit. Haec ille. Videtur tamen Alexander Aphrodiseus Aristotelis sensum de anima peruertisse, ubi ait Aristotelem mortalem animum censuisse. Themistius aequius Aristotelem declarauit, dicens ab eo mentem quidem agentem unicam, capacem uerò multiplicem existimari, &utranque perpetuam. Quid uerò ipse sentiat Alexander, in quaestionibus naturalibus declarat, ubi inquit, Medicina etsi scientia est, tamen in opere suo ars apparet, quemadmodum anima, etsi est immor lis, tamen in corpus mortale demersa uidetur esse mortalis. Atque iterum ait: Nol mundi opificem diuinos coelestesque hominum animos corporibus terrenis abse con gruo quodam medio colligare. Medium uerò eiusmodi, spiritum uehiculumque Plaronicorum more cognominat. Proculus uerò non modo Platonicos, sed etiam Aristorelem affirmat immortalem animam posuisse. Et eadem ratione posuisse Themistius asserit, qua &Plato posuerat. Atque postquam in libro de anima. 3.