# Opera omnia 328.1-4

Ficino, Opera omnia, 328.1 to 328.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/328.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/328.1

Non potest autem ex eius congressu cum corpore unum fieri, quin ipse euadat corporis particeps. Hanc participationem non admittit mens, quam esse ostendit ratio à corporibus absolutam. Secunda ratio. Si mens forma corporis esset, eodem pacto quaeque susciperet, quo & materia su scipit corporalis. Quod enim est corporis forma, nihil absque sua materia suscipit. Materia uerò quicquid suscipitur, diuiduo suscipit modo, unde formae rerum in ea diuisae temporales, particulares euadunt. Tales quoque caperet intellectus, nunquam igitur per suas formas uniuersalem naturam aliquam comprehenderet. Tertia ratio. Materia formas quas possidet, non agnoscit. Ita mens si iuncta materiae per eius consortium eodem pacto caperet quo materia, nihil prorsus agnosceret. Quarta ratio Impossibile est in corpore infinitam ulla ratione esse uirtutem. Mentis autem uirtus est quodammodo infini ta. Hinc effici uult, ut mens nullum habeat commercium cum materia. Cum uerò multae sint in natura species mentis, unam quandam eius speciem uult esse humanam mentem, illam scilicet quae rerum ordinem speculatur in nobis, quandoquidem in cunctis ho minibus idem est secundum speciem modus intelligendi, eademque anima specie, per quam una secundum speciem est in cunctis hominibus uita, eademque figura. Quoniam uerò una est humana mens specie, una quoque sit numero oportet, id est, unica & singularis, non diuisa per singulos. Nam forma quae in se una est specie, non secatur in multas nisi adiectione materiae. At quomodo mens humana una in se existens diuidetur in plures, cum nullius sit materiae particeps. Praeterea si alius esset in me intellectus, in te alius, oporteret speciem illam quae est intelligendae rei similitudo, aliam secundum numerum in me esse, in te aliam, secundum speciem uerò eandem. Cùm enim rerum intelligendarum specie inmente sint quasi subiecto, oportet in alijs mentibus alias esse species & distinctas. Distinctas, inquam, numero, sicut mentes distinctae sunt numero. Species autem aut formae quae multae sunt numero, unum specie, formae sunt particulares, quae ad intelligentiam conferre non possunt, quoniam uniuersale oportet esse, quod sit uerè intelligendum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
