# Opera omnia 328.5-8

Ficino, Opera omnia, 328.5 to 328.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/328.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/328.5

Accedit, quòd quando alius docet alium, praeceptor scientiam suam in discipulum uidetur transfundere. Aut igitur eandem omnino quam habebat ipse, tradit discipulo, aut aliam numero, specie uerò eandem. Si eandem specie tradit, sed numero aliam, eodem pacto scientiam generabit, quo suum opus generare natura solet. Nempe quod per naturam agit, formam suam gignit in alio conuenientem plurimùm specie, numero differen tem. Hoc autem pertinet ad ea, quae congruunt inuicem in materia. Mens uerò iùm docentis, tum discentis est supra materiam, atque ipsa scientia non est qualitas efficax, sicut ca lor atque similia. Restat itaque ut eandem prorsus scientiam numero quam possidet ipse docendo communicet & discipulo, quod fieri nequit unquam, nisi sit in utrisque unicus intellectus, ne eadem scientiae qualitas de subiecto alio in aliud transeat, neue magister docendo, scientiam cogatur amittere. Adde, quòd in nostris mentibus, si diuersae numero, & conuenientes specie fuerint, notiones cognitarum rerum specie conuenirent, differrent numero. Quae uerò pręter diuersitatem suam inspecie aliqua congruunt, profecto in communi quadam congruunt notione. Communem huiusmodi notionem tam meus intellectus, quàm tuus uidebit, ad quam diuersas illas colliget notiones. Sic utrique huiusmodi notionem concipiemus, ego unam, tu alteram numero quoque differentes, specie congruas. Ideo rursus ad communem aliam similiter redigemus. Atque ita in infinitum. Est autem absurdum in rebus ordinatis infinitum progressum inducere. In speciebus uerò rerum ordinem esse necessarium est. His rationibus concludit Auerrois, humanam mentem, quia sine materia est, unicam esse ac fuisse semper, & fore, esse uerò hanc omnium mentium infimam. Et sicut superioribus orbibus singulis singulas mentes attribuit, ita orbi huic inferiori mentem unam, quae non huius hominis propriè, uel illius, uel humanae speciei mens appelletur, ut speciei unicae sit unicus intellectus, in hoc orbe inferiori (ut nonnulli ipsum interpretantur) totus ubique.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
