# Opera omnia 329.1-4

Ficino, Opera omnia, 329.1 to 329.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/329.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/329.1

Constare quippe hunc hominem quem ui demus, existimat ex corpore hoc, & anima sensitiua, ut nominat ipse, intellectiua uerò nequaquam. Sed hanc animam sensitiuam esse omnium talium animarum perfectissimam, à brutis specie differentem. Tot esse animas, quot hominum corpora oriri & occidere cum corporibus. Supremam huius animae uim appellat uirtutem cogitatricem, quam Graeci nominant phantasiam. Addit animas bestiarum habere aestimatricem uim aliquam, per quam naturali instinctu, quod bonum sibi uel malum sit, iudicent subito, ac prosequantur aut fugiant. Nostram uerò animam habere uim illam cogitatricem, quae non naturae ductu feratur, sed ratione perquirat, consilio quodam deliberet, eligat, ut con suluit, nihil tamen sentiat uniuersale, sed discurrat solum persingula. Hanc ideo uocat rationem particularem, intellectum uerò rationem uniuersalem, rationem hanc particu larem locat in media cerebri particula inter imaginationem atque memoriam. Opinatur enim in prima particula sensum esse communem, qui operationes quinque sensuum in se colligat. In secunda imaginationem earum imaginum conseruatricem, quas communis sensus collegerat. In tertia cogitatricem uirtutem iudicem eorum, quae seruauit ima ginatio. In quarta memoriam, custodem iudiciorum, quae cogitatrix potentia protulit. gitur cogitatrix uirtus mediae partis regina quae cęteris rebus inferioribus est proxima menti, adeò ut mens illi adsit ubique, & intelligentiam suam per eius expleat adminiculum, dum simulachra rerum in cogitatrice uirtute lucentia, mentem ad intelligendum mouent. Atque hęc sola est hominis cum mente communio, non quia intellectus sit pars, aut forma uiuifica hominis huius, qui ex corpore & anima cogitatrice componitur. Separatur enim intellectus ab homine, & in essentia, & in essendo. Sed quia praesens est ubique intellectus hominis huius cogitationi, atque ex hac particulari cogitatione ille uniuersalem haurit speciem, occasionem praebet homo intellectui ad speculandum, quemadmodum coloratum lumen oculo ad uidendum. Neque ex homine hoc, & mente conficitur unum esse, sed operatio una contingit, una scilicet intellectio, quae tamen non in homine est ullo modo, sed in mente sola, in mente, inquam, ab hominis cogitatione pulsata. Neque quicquam ex illa transit in hominem, sed tota completur in mente. Non intel ligit homo per mentem aliquid, sed in homine mens intelligit. Atque in ipsa mente artium scientiarumque sunt habitus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
