Latin
329.5 to 329.8
Ficino, Opera omnia 329.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Cogitatrix anima unitur puero a prima eius origine, mens uerò diu postea, cum simulachra in cogitatione sunt adeò pura, ut moueant intellectum. Affirmant Auerroici duas esse non uires solummodo, sed substantias ex quibus componitur intellectus. Sanè uim agentem esse substantiam unam, capacem, uim substantiam alteram. Et illa natura sua lucidam formatricemque esse. Hanc obscuram pe nitus atque formabilem, harum aeterna copula unam constare animam secundum esse, quemadmodum ex materia &forma unum secundum esse fit in natura compositum. Illam intellectum uocant agentem, hanc intellectum formabilem &capacem. Censent intellectum agentem, quia sit actus per se existens, per se intelligere seipsum semper, ita ut respiciens essentiam suam se uideat, ac per se mentes quoque supernas. Intellectionem huiusmodi esse ipsam eius essentiam. Quoniam uero essentia eius semper est intellectui capaci coniuncta, sequi putant ut per hanc eandem intellectualem essentia intellectus capax intelligat semper agentem intellectum, cuius illamet tàm intellectio est, quàm essentia. Intelligat quin etiam mentes superiores. Hanc intellectionem esse in intellectu uniuerso siue anima actum unum stabilem &aeternum. Esse quoque in ipsa parte eius formabili intelligentiam alteram, sempiternam quidem, sed uariam, tempo ralem atque multiplicem, quam mutuatur à nobis. Et quia haeret propius agenti intellectui, quàm phantasiae, ac propter coniunctionem cum temporali phantasia temporalem sortitur cognitionem, patere putant id, quod diximus paulò antè, ut scilicet propter coniunctionem cum aeterno illo intellectu, aeternam intelligentiam habeat, tanto altera clariorem, quantò intellectui agenti familior est, quàm phantasiae. In nobis uerò dubiam mutabilemque scientiam singulatim aucupari existimant, ita ut uiuente Pythagora persimulachra rerum in Pythagorae cogitatione lucentia, scientiam illam collegerit Pythagoricam, decedente uerò Pythagora, &cessantibus illis simulachris, in intellectus species inde acceptas scientiamque amiserit. Nam species illas à simulachris fie ri atque seruari. Quinetiam uiuente Pythagora totiens actum suum praetermiserit intellectus apud Pythagoram, quotiens suum Pythagorae cogitatio. Vnà acceperit, unà oblitus fuerit, inceperit unà. Fecisse similiter in Platone, &in singulis quotidie eodem pacto.